Pharmaco-pinax, or A table and taxe of the pryces of all vsuall medicaments, simple and composed, contayned in D. Gordon's apothecarie and chymicall shop within Mr Robert Farquhar's high lodging, in New Aberdene. Together with certayne approved remedies against diseases, which now most reigne amongst the commons. All for the vse of the people; proportionate both to rich and poore, learned and unlearned; and profitable to all.
Gordon, D., apothecary.

LECTORI PHILIATRO S.

EN Tibi (Lector Benevole) Tabellam Taxam{que} Medica∣mentorum vsualium, in summa Capita & Classes digesto∣rum, Methodo (quod sciam) in omnibus à nemine hactenus tentata; adeò tamen perspicua & brevi quam rerum in∣tricata varietas, & nostrorum negotiorum multiplicium importunitas sieri patiebantur. Complexi sumus eodem Catalogo eademque officina totam materiam Medicam; simplicia nempe se∣plasiariorum, compositiones antiquas dogmaticorum & spagyricas chymicorum; quae non solùm tres diversas pharmacopolarum officinas alibi terrarum con∣stituunt; sed compositorum discrimina, medicorum modernorum animos in dua∣rum sectarum diversa studia & penè contraria saepenumerò discindunt. Si nostrum esset inter hos tantas componere lites, vnicà distinctiunculà determi∣naremus, vtriusque sectae materiam esse eandem planè, modum vero compo∣nendi dogmaticorum rudiorem, reservatis faecibus, sed adjectis quae noxas corri∣gant, tutiùs tamen (vt ipsis videtur) sua pharmaca operantur in morbis recenti∣bus, sunt{que} ob vilitatem pauperibus communicabilia: spagyricorum vero sub∣tiliorem multò, detractis simplicium terrestreitatibus & qualitatibus venesicis; ac proinde existimant essentias suas depuratas in nauseabundis ob molem exiguam jucundiùs assumi, altiùs{que} penetrando ad partem affectam, potentiùs certiùsque operari, praesertim in robustis & morbis inveteratis, diutiùsque in∣corrupta servari, sed ob pretium, magnatibus aut paulò ditioribus vt plurimùm tantùm convenire. Nos tamen in nullius magistri verba exclusivè juraturi, ex utrisque praestantiora excerpsimus, incertis, inutilibus, periculo∣sis, consultò omissis. Si tibi vel cuivis judicioso nostra diligentia probetur, in∣tentum habemus, imo plus quam sperare ausim: sin criticorum nostri seculi Page  [unnumbered] vel potius ignavissimorum vltra suam crepidam ridiculè garrientinna censo∣riam virgulam effugere nequimus, Cerebella ista Helleborosa Caesaris ira aut justa refutatione non dignamur, per nos licebit unicuique suo sensu abun∣dare & super acumen aeus; si ita lubet, calumnias exstruere, modò conceda∣tur res nostras nostro more ordinare, & in hac statione collocato talentum commissum excolere, id est, Herculeo auso Augiae stabulum artis istius repurgare, distorta dirigere, scabrosa complanare, lacunas replere, & repa∣rare vallum, ac spretis popularibus auris quamvis cum famae periculo, & apud imperitos, manifesto dispendio, aegris, patriae{que} cui secundum DEVM plurimum debeo quomodocun{que} prodesse. Equidem (ne judicando de nostro genio quisquis es decipiare) is sum, vel esse cupio, qui actiones ad certissi∣mam scientiae & conscientiae normam dirigam, non vero ad regulam Lesbiam rumorum vulgarium conformem; opes privatas non ad infinitam avaritiae ulnam, sed ad brevissimam naturae Spithamam mensurem, virtutem denique in contemptissimo quoque venerer, secterque; vitia in quamtumvis venerando contemnam abominerque. Conflictandum est utique generosis ingeniis cum seculi solique iniquitate, in quo non ad rei veritatem, sed secundum opinio∣nes & extimam corticum vivitur; adeo & qui aliquo conatu eximio supra vulgus eminere satagit, & ingratissimo beneficii genere de vniversis mercri, tantùm abest ut omnium suffragiis publico{que} applausu promotus, voti compos inclytusque evadat, aut alios justa aemulatione accendat, quin praeclarè satis secum actum crediderit modò, non sycophantarum obliquis dicteriis & lu∣dibrio se exponat, rabularum symposiantium sinistris sermonibus materiam subministret, & (quae est temporis istius calamitas) penè dixerim in scoenam ignominiae prodeat, Socordia avita in actionibus propriis, & in aestimandis alienis satyrico sale pefusa dicacitas, ad verā virtutē aditum omnē adeo praeclusit, ut propè piaculum sit ex turbae ignobilis colluvione emergere, quasi nullibi amplius relicta esset materia gloiae. Sed haec obiter: Si ordinis ratione requi∣ris, placuit simplicia alphabetica serie disponere, ex compositis, dogmatica spagiricis, interna externis, & liquida siccis praemittere. Si causeris omnia non usque adeo exacta, scias materiam esse laboris non exigui, & in qua minitula lynceos oculos effugiant, ac sicubi dormitum sit, aliquid illi condonan∣dum est, qui primus in hac parte aliis glaciem perfregerit foetu isto quam∣vis abortivo, id est, ad conspectum vasculorum officinae raptim sabricato: ac ut tandem aliquando contentere, pusculum est anniversarium, sive annuae dura∣tionis, & quottannis, si ita res postulat renovabile, ac ut foetus ursi, lamben∣do reformabile. Vale.

DAT. ABRED. EX PHARMACOPOLIO NOSTRO KAL. OCTOB. 1625.