LECTORI PHILIATRO S.
EN Tibi (Lector Benevole) Tabellam Taxam{que} Medica∣mentorum vsualium, in summa Capita & Classes digesto∣rum, Methodo (quod sciam) in omnibus à nemine hactenus tentata; adeò tamen perspicua & brevi quam rerum in∣tricata varietas, & nostrorum negotiorum multiplicium importunitas sieri patiebantur. Complexi sumus eodem Catalogo eademque officina totam materiam Medicam; simplicia nempe se∣plasiariorum, compositiones antiquas dogmaticorum & spagyricas chymicorum; quae non solùm tres diversas pharmacopolarum officinas alibi terrarum con∣stituunt; sed compositorum discrimina, medicorum modernorum animos in dua∣rum sectarum diversa studia & penè contraria saepenumerò discindunt. Si nostrum esset inter hos tantas componere lites, vnicà distinctiunculà determi∣naremus, vtriusque sectae materiam esse eandem planè, modum vero compo∣nendi dogmaticorum rudiorem, reservatis faecibus, sed adjectis quae noxas corri∣gant, tutiùs tamen (vt ipsis videtur) sua pharmaca operantur in morbis recenti∣bus, sunt{que} ob vilitatem pauperibus communicabilia: spagyricorum vero sub∣tiliorem multò, detractis simplicium terrestreitatibus & qualitatibus venesicis; ac proinde existimant essentias suas depuratas in nauseabundis ob molem exiguam jucundiùs assumi, altiùs{que} penetrando ad partem affectam, potentiùs certiùsque operari, praesertim in robustis & morbis inveteratis, diutiùsque in∣corrupta servari, sed ob pretium, magnatibus aut paulò ditioribus vt plurimùm tantùm convenire. Nos tamen in nullius magistri verba exclusivè juraturi, ex utrisque praestantiora excerpsimus, incertis, inutilibus, periculo∣sis, consultò omissis. Si tibi vel cuivis judicioso nostra diligentia probetur, in∣tentum habemus, imo plus quam sperare ausim: sin criticorum nostri seculi