A defence of Nicholas Smith against a reply to his discussion of some pointes taught by Mr. Doctour Kellison in his Treatise of the ecclesiasticall hierarchy. By A.B.
A. B., Wilson, M., attributed author.
Page  [unnumbered]

APPROBATIO.

LIbellum hunc Anglico idiomate conscri∣ptum & inscriptum, A Defence of Nicolas Smith, against A Reply to his Discussion: at∣tentè & accuratè perlegi, & diligenter & ma∣turè examinaui, & inuenio non solum ab om∣ni nota, quantum ad doctrinam Fidei Catho∣licae morumq́ue proborum immunem: verum etiam afflictae Patriae nostrae valde vtilem, & ad conscientias Catholicorum in eâdem sere∣nandas ferè necessarium. Tractantur enim in co breuiter, solidè tamen & modesté, quae∣stiones nonnullae graues & difficiles, ex qua∣rum veridicâ solutione constabit Catholicis, non imminere illis tantam in multis causis o∣bligationem, tantumq́ue onus conscientiae, quantum nonnulli auctores editis suis libris, imponere nituntur ex leuibus fundamentis. Quod eo magis in hoc Scriptore laud and um est, quo omnia, quae dicit & docet, sunt con∣formia communiori magisq́ue receptae Theo∣logorum Classicorum auctoritati; quinimo & recentibus decretis ac responsis à Sede A∣postolica insinuatis. Quapropter censeo om∣nino dignum & iustum, vt hic liber, permissu tamen Superiorum, praelo mandetur. Datum Duaci in Conuentu nostro Sancti Gregorij Magni, 10. die Ianuarij. 1631.

F. Rudesindus Barlo S. Theol. Doctor, & Professor in Vni∣uersitate Duacenâ.

Page  [unnumbered]

ATtentè legimus Anglicum hoc Scriptum, cuint titulus est, A Defence of Nicolas Smith agaynst A Reply to his Discussion, of some poynts taught by M. Doctour Kellison in his Treatise of the Ecclesiastical Hierarchy. In quo nec Catholicam Fidem, nec bonos mores vllatenus of∣fēdi, sed susceptam Defensionem, cum plenâ antedicta Replicae satisfactione, praestitam inuenimus. Datum Louany 16. Ianuarij 1631.

  • Fr. Robertus Chamberlinus S. Theol. Lector in Collegio Fratrum Mi∣norum Louaniensium.
  • Fr. Malachias Fallon S. Theol. Lector.

QVandoquidem à supranominatis doctis viris, & linguam Anglicanam callenti∣bus liber hic citatus probatus est, per me quo∣que licet vt imprimatur. Actum Tornaci Ner∣uiorum 22. Ianuarij 1631.

Ioannes Boucher S. Theol. Doctor Sorbo∣nicus, nec non Cathedralis Ecclesia Tornacensis Canonicus, Archidiaco∣nus, & Librorum Censor.