OBlatio Christi fact a in cruce perfect a est redemptio, propitiatio et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi tam originalibus quam actualibus. Contravertitur an per totum mundum intelligatur mundus electorum, an mundus omnium particularium hominum: ubi de his tribus ambigitur.
Primo. An retinenda sit illa distinctio quae receptissima est apud Reformatos Doctores, quemque Episcopus Sarisburiensis astruit pag. 35. et sequentibus, mortuus est pro omnibus secundum sufficientiam seu magnitudinem pretii, non secundum proprietatem redemptionis, qui∣dam putant non retinendum esse quia putant sic sufficienter dici posse mortuum pro Diabolis.
Secundo. Contravertitur de hac propositione. Christus obtulit se pro omnibus, seu persolvit pretium redemptionis pro omnibus: qui∣dam putant sensum esse, persolvit pretium quod sufficit pro omnibus, non autem actu solvit pretium illud nisi pro redimendis electis: alii