Conditio secunda, fuit, ut Objectum justam haberet magni∣tudinem.
EAm vocamus justam magnitudinem, quae neque ob transcendentiam exuperat (putà infinitum, aeternum, & omne maximum) neque ob parvitatem latet facultates nostras externas (putà minimum quodvis) quo in ge∣nere non solùm Acari, vel animacula quaedam in scobe abdita, & a sensibus externis occulta, quae Cornelii Dri∣bell perspicillum nuper detexit, sed & quaedam alia, quae Intellectus solus adsequitur recens••ri possunt. Plu∣rima enim eorum quae intra Analogiae nostrae spatia exi∣stunt, suis recessibus tamen invisibilia & impalpabilia abdi nemo negaverit, qui quantitatum ipsarum porti∣unculas minimas nullo sensu deprehensibiles adverterit, putà odorum vel saporum minimas illas partes, quae nul∣lo indicio constant: hîc igitur Intellectus scrutinium instaurat, & odorum evanescentium, saporum diluto∣rum fragmina minutiásque carpens, subfuisse aliquid quod sensuum suorū acrimoniam effugerit, ritè statuit. Sed neque ipsum Minimum, Intellectus per se satis aptè statuere ex partium divisione potest; licet enim Atomi & puncta mathematica inter minima recenseantur, ita ta∣men