Pars prima.
VEritatis causa multiplex: Erroris non nisi quaedam: Ignorantiae autem nulla: Quin cum nil per se innuat Ignorantia, frustra ad comminiscendam ejus causam ingeniosus fueris. Superiora igitur ex∣plicanda; Plurima autem ad Veritatem consummatam postulari, Libro nostro de Veritate do∣cuimus, Scilicet Veritatem rei, Veritatem apparentiae rei, Veritatem conceptus circa apparentiam illam, & Veritatem Intellectus. Veritas autem Rei ejus existen∣tiam veram denotat, eámque a non Re, ficto, & falso, distinguit. Hoc igitur primò in q••aestione An Investi∣gandum. Nisi enim revera sit, quod sese diffundere queat, neque ulla effluxerit ejus apparentia: Sequitur Veritas apparentiae in quaestione Quale & Quanto-quid praecipuè respondens, à priori prorsus disparata. Rei enim quae vera fuerit, falsa dari potest apparentia, con∣ditiones nisi intercedant debitae: Sua nihilosecius Ve∣ritas apparentiae falsae inerit. Verè enim ita apparebit, vera tamen ex veritate rei non erit, ut falsa igitur Ap∣parentia objectum novum constituat, quod suam uti∣que sortiatur disquisitionem, ab Intellectu solo, citra sensuum ministerium, novissimè ventilandam; Appa∣rentiae autem verae ea lex est, ut ubi conditiones con∣venerint mediae, Vera objecti species, tanquam forma rei vicaria emanet. Quaenam verò sint illae conditiones, tum Libro nostro de Veritate videre licet, tum mox,