Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit.

About this Item

Title
Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit.
Author
Galilei, Galileo, 1564-1642.
Publication
Londini :: Typis Jacobi Flesher, prostat apud Cornelium Bee ...,
1653.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Astronomy -- Early works to 1800.
Link to this Item
http://name.umdl.umich.edu/a41880.0001.001
Cite this Item
"Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/a41880.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 30, 2025.

Pages

Page [unnumbered]

Page 53

REVERENDISSIMO ET SERENISSIMO PRINCIPI ac D. D. Ernesto Archiepiscopo Co∣loniensi, S. Romani Imperii Septemvi∣ro Electori, & per Italiam Archicancella∣rio, Episcopo Leodiensi, Administratori Monaster. Hildes. & Frisingensi, Princi∣pi in Stabel. Comiti Palat. Rheni sup. & infer. Bavariae, Westphaliae, &c. Duci, Domino meo clementissimo.

REverendissime & Serenissime Princeps Elector, Domine clementissime: Cum su∣perioribus annis ad magnum cumulum inventionum hujus ultimi seculi accessisset Arundo dioptrica, nequaquam inter vulgares connumeranda machinationes, circaque eam alii de palma primae inventionis certarent, alii de perfectione instru∣menti sese jactarent amplius, quod ibi casus po∣tissimum insit, hic Ratio dominetur; Galilaeus

Page [unnumbered]

vero super usu patefacto in perquirendis arcanis Astronomicis speciosissimum triumphum ageret; ut cui consilium suppeditaverat industria, nec suc∣cessum negaverat fortuna: Ego ductus honesta quadam aemulatione novum Mathematicis campum aperui exserendi vim ingenii, hoc est causarum lege geometrica demonstrandarum quibus tam exo∣ptati, tam jucunda varietate multiplices effectus inniterentur. Cum enim ante sex annos Opti∣cam Astronomiae partem edidissem, in qua & de visi∣onis modo nova ratione, & de Perspicillis primus omnium, quod sciam, talia disputaveram, quae ad hunc usque diem stant inconcussa; consentaneum erat, ut ostenderem eadem fundamenta quibus visionis modum, quibusque perspicillorum simpli∣cium effectus superstruxeram, etiam compositioni diversarum lentium perspicuarum in unam arundi∣nem ferendae sufficere: adeoque ne quidem posse fieri (quod veritatis argumentum est) ut allis qui∣buscunque principiis quam quibus ego sum usus demonstratio haec expediatur. Ac cum Euclides Optices speciem fecerit Catoptricen, quae de radio repercusso agit, nomine deducto à praecipuo hujus generis machinamento, Speculis, eorumque mira & jucunda varietate; ad exemplum hoc meo li∣bello

Page 55

natum est nomen Dioptrice, quia agit potissi∣mum de radio refracto à mediis pellucidis densis, tam naturalibus in oculo humano, quam artificia∣libus in perspicillorum varietate; quo subjecto contra Catoptricen, ut species contra speciem, di∣stinguitur: sic tamen ut prior sit Dioptrice, po∣sterior Catoptrice; propterea quod Catoptrice circa imagines versetur, quae, quid omnino sint, citra cog∣nitionem oculi ex Dioptrice petendam intelligi nequit.

Qua etiam de causa repetii modum visionis & simplicium perspicillorum rationes; cum ut Dio∣ptrice quodammodo perfecta esset, tum quia Instru∣menti rationes ab hominis oculo nexae sunt, ipsum∣que instrumentum è simplicibus perspicillis compo∣situm, ut alterum sine altero expediri non possit. Denique quia censuerunt aliqui, in Opticis haec à me pertractata esse obscurius; ut multis non inge∣nii hebetudo, sed doctoris culpa impedimento sit quo minus scripta & demonstrata percipiant. Eis igitur ut consulerem, quaedam hic tradidi brevius, alia prolixius, nonnulla aliis verbis concepi; defini∣tiones terminorum, quos usurpo geometrica libertate, continuo numero inter propositiones opportunis locis recensui; scbemata (quae sunt Geometrarum genui∣nae

Page 56

literae) plura addidi. Qua opera si non omnem obscuritatem sustuli, spero Philosophiae studiosos imbecillitati meae aliquid condonaturos, operamque hanc boni consulturos.

Porro in hanc curam eo potissimum tempore in∣cubui, quo ingenium meum, lamentabili quodam frigore torpens, Sol munificentissimus praesentiae Rmae & Sae Cis tuae concalefecit, clementissimaque ejus alloquia & hortatus crebri, veluti Mercurius aliquis, è somno excitarunt. Ejus denique Ma∣thematici & Cubicularii Nobilis, D. Ioannis Zuck∣messeri, jucundissima simul & ingeniosissima ma∣chinamenta manuaria, vitrorumque expolitiones ar∣tificiosissimae, quibus R. & S. C. Tuāmirifice dele∣ctari videbam, ad ejusdem veluti officii aemulatio∣nem provocarunt. Quod si me non impellerent hae singulares causae ad Dioptricen hanc meam R. & S. C. Tuae dedicandam; tunc vel sola illa in ge∣nere sufficeret, quod Mathematici libelli ut remoti à vulgi captu, eoque contempti, nemini rectius offe∣runtur quam qui de illis judicare possunt, quos a∣cri ingenio à Natura instructos, amor philosophiae & meditatio ad perfectam harum rerum cognitionem provexit. Qua in cognitione num quem inter Princi∣pes Viros hoc tempore parem babeas, incompertum

Page 57

mihi est: inter professores certe Academiarum qui huic judicio-pares sint, pauciores reperiuntur quam ex usu sit.

Quod si nulla in creberrimis librorum dedicati∣onibus fucatiora essent Patronorum encomia quam sunt ista, credo fidem quam circa Patronorum virtutes fere decoxerunt dedicationes brevi re∣staurarent. Atque ego in hunc ipsum finem super∣sedeo reliquas (ut fieri solet in dedicationibus) R. & S. C. Tuae commemorare virtutes; ne sutor ultra crepidam sapere velle videar.

De caetero non aliam lectori suspendo hederam, quam ut ei indicem libellum à tali Principe compro∣batum, lucemque videre jussum. Et jam R. & S. C. Tuae me subjectissime commendo, Vale: Cal. Ianuariis anni undecimi de seculo septimo decimo, quem R. & S. C. Tuae felicissimum in gubernatio∣ne, in sapientiae studio, inque corporis tuenda sani∣tate comprecor.

Reverendissimae & Sere∣nissimae C. Tuae Devotissimus S. C. Matis Mathematicus IOANNES KEPLERUS.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.