Page 63
LIBER SECUNDUS. (Book 2)
De Personalibus actionibus civilibus. CAP. 1.
EST autem injuria omne quod non jure fit. § 2. Injurialium autem actionum, quaedam ex delicto proveniunt, & quaedam ex contractu: Et illarum quae ex delicto quaedam atroces sunt, quaedam verò leves; ex quarum quidem qualitate sequitur poena corporalis, vel pecunia∣ria major vel minor, quae ulterius tamen quam ad auctores extendi non de∣bet, nec ulterius progredi quàm se extendit delictum. § 3. Atrocium eti∣am injuriarum quaedam criminales, & quaedam civiles. § 4. Si quis nam∣que unum percusserit cum alterum percutere vellet in felonia, vel cum le∣vius percussisse crediderit graviusque percusserit & occiderit, crimen com∣mittit, & atrocem injuriam & transgressionem. Transgressio autem est cum modus non servatur nec mensura; debet quilibet in suo facto modum habere & mensuram. § 5. Sunt etiam quaedam atroces injuriae quae crimi∣nales sunt & civiles, eo quod ad utrumque poterint intentari; sicut sunt in∣juriae de mahemiis, plagiis, imprisonamento liberi hominis contra pacem Regis, quae mortem tamen non ducunt; et sicut sunt injuriae de rebus alie∣nis invito domino rerum asportatis & detentis injustè: & haec injuria dici∣tur furtum vel robberia in actione criminali, & sequitur judicium vitae a∣missionis; sed si petatur tanquam ad̄rat', sic dicitur injuria & tanquam transgressio in civili, & sequitur rei vel precii restitutio, cum satisfactione dampnorum; nulla autem actio civiliter terminata in curia Regis termina∣liter poterit intentari. § 6. Atrocitas autem quandoque terminatur ex loco, ut, si in cur̄ domini Regis vel dominorum, in nundinis de ablato eccle∣sia vel soro: Item ex loco vulneris, ut, si in fronte, naso, vel oculo, pede, vel manu; & quandoque ex persona, ut si dominis, magistratibus, ballivis, pa∣rentibus siat vel patronis. § 7. Atrox etiam injuria est quae membri exigit amissionem cum infamia turpi, sicut fit de scissoribus bursarum & aliis, quae minuta furta infra valorem duodecim denar̄, socios tamen habere poterint & fautores, quos si accusari voluerint, sic civilem statum mutabunt in cri∣minalem. § 8. Est autem atrox injuria quae perpetuam inducit infamiam cum poena pillorali vel tumberelli, quae quandoque fit per pistores, bracia∣trices, & alios qui falsis ponderibus utuntur & mensuris, & quae etiam fit per cibaria corrupta & semicocta vendentes. § 9. Item per falsarios sigillo∣rum, dum tamen non Regis nec Domini sui de cujus fuerit familia. § 10. Sunt etiam quaedam atroces injuriae quae prisonam voluntariam in∣ducunt, sicut de inventoribus malorum rumorum, unde pax possit extermi∣nari; de hiis qui recuperant in novis desseisinis contra ballivos tenentium, contra facta propria: de hiis qui ceperint victualia Regis & non solverint,