Page [unnumbered]
VITA S. Caecilii Cypriani PER PONTIUM ¶ 1.1 EJUS DIACONUM.
* 1.2 CYPRIANUS Religiosus Antistes, ac testis Dei gloriosus, * 1.3 tametsi multa conscripsit, per quae memoria digni nominis su∣pervivat; eloquentiae ejus ac Dei gratiae larga foecunditas it a se copia & ubertate sermonis extendit, ut usque in finem mun∣di fortasse non taceat: tamen, quia operibus ejus ac meritis etiam haec praerogativa debetur, a 1.4 ut exemplum suum in literas digeratur, placuit summatim pauca conscribere; non quod aliquem gentilium lateat tanti viri vita, sed ut ad posteros quo que nostros incomparabile & grande do∣cumentum in immortalem memoriam porrigatur. Certe durum erat, ut (cum majores nostri ¶ 1.5, plebeiis & catechumenis martyrium consecut is, tantum honoris promartyrii ipsius b 1.6 veneratione dederint, ut de passioni∣bus eorummulta, aut, prope dixerim, pene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam, qui nondum natifuimus, pervenirent) Cypriani, tanti sacerdotis, & tanti Martyris, passio praeteriretur, qui & sine mar∣tyrio habuit quae doceret; & quae dum vixit gesserit, non paterent ¶ 1.7: quae quidem tanta, atque tam magna & mira sunt, ut magnitudinis contem∣platione deterrear, ac imparem me esse confitear ad proferendum digne pro meritorum honore sermonem, nec posse sic prosequi facta tam gran∣dia, ut, quanta sunt, tantavidentur: nisi quod c 1.8 numerositas gloria∣rum sibimetipsa sufficiens, alieno praeconio non eget. Accedit ad cu∣mulum, quod & vos de eo multum, aut, si fieri potest, totum desideratis audire, concupiscentes ardore flagranti, vel facta ejus cognoscere, etsi 〈◊〉〈◊〉 viva verba tacuerunt. In qua parte si dixero nos d 1.9 opibus facun∣diae defici minus 〈◊〉〈◊〉, facundia enim ipsa deficit digna facultate, quae disiderium vestrum pleno spiritu satiet. Ita e 1.10 utrinque graviter urgemur: ille nos virtutibus suis onerat, vos f 1.11 nos precibus fatigatis. Unde igi∣tur incipiam? unde exor dium bonorum ejus aggrediar, nisi à principio fidei, & nativitate coelesti? si quidem hominis Dei facta non debent aliunde numerari, nisi ex quo Deo natus est. Fuerint licet studia, & bonae artes devotum pectus imbuerint: tamen illa praetereo, nondum enim ad utilitatem, g 1.12 nisi seculi, pertinebant; postquam & sacras literas didicit, & mundi nube discussa, in lucem sapientiae spiritalis emersit, si quibus