Page 136
Incipit Liber Sextus. (Book 6)
QVa jocunditate, & exultatione Regnum Anglia in reditu Regis exhilaratum fuerit, qui tempo∣ris [ 10] illius recordatur, & (me tacente) aduertere poterit. Spes etenim magna magni boni, mul∣torum mentibus est inde profecta, quae sibi pro∣mitteret leuamen, & auxilium à magnis malis, quorum taedio nimium antehàc videbantur infe∣cta. Verum dum fama intonuit, WILLIEL∣MVM jam olim regni haeredem designatum, de medio esse sublatum, non parua, bonae spei, por∣tio perijt; consideratis injusticijs, quae in omni genere Hominum, illis diebus, emergebant. Attamen Rex legalis conjugij [ 20] nexu, olim solutus, ne quid vlteriùs inhonestum committeret, Consilio RA∣DVLFI Cantuariorum Pontificis, & Principum regni, quos omnes in Epi∣phania Domini, sub vno Lundoniae congregauit, decreuit sibi in vxotem ATHELEIDEM filiam GODFREDI Ducis Lotharingiae, puellam Virgi∣nem, bonis moribus, & decore modesti vultus decenter insignitam. Ad hujus igitur copulae perfectionem directi Nuncij sunt, qui cum his quos Dux me∣moratus Angliam pro hoc ipso destinauerat, festinantius irent, & futuram regni Dominam (vt decebat) summo cum honore adducerent. Venienti ergo illi occursus Episcoporum, & Procerum Regni Dofris (vbi appulit) grandis fa∣ctus est, & inde ad Curiam Regis vsque perducta.
Cum haec ita administrantur, conuentu Principum, qui pro occursu Reginae [ 30] factus fuerat, nondum soluto, magnus sermo habitus est, de discidio, quod eo vsque versabatur, inter RADVLFVM Archiepiscopum Cantuariensem, & THVRSTANVM Eboracensem. Siquidem ipse THVRSTANVS (pro vt supra descripsimus) à CALIXTO, Episcopus ordinatus, literas ab ipso CA∣LIXTO more, quo cuncta Romae impetrantur, adeptus fuerat; Quibus jube∣batur, vt ipse THVRSTANVS Episcopatu suo potiretur, aut Rex anathe∣mate, & RADVLFVS suspensione Pontificalis officij, plecteretur. Ad quod recitatae sunt sententiae priuilegiorum, quae superiori libro indidimus; & quàm dignè Deo haec Apostolica disponerentur, intellectum est ab omnibus. Tamen [ 40] ne praemissae intentio poenae, Regem, vel Pontificem aliquatenùs conturbaret, ex commune Consilio permissus est idem THVRSTANVS, Angliam redire, & Eboracum, Regiâ viâ, venire. Quod & factum est, eâ dispositione, vt nul∣latenùs extrà Parochiam Eboracensem diuinum officium celebraret, donec Ec∣clesiae Cantuariensi, de injuriâ, quam ei intulerat, abjuratâ cordis sui obstina∣tione satisfaceret.
Haec inter, de Reginae maritatione, necne in Regnum promotione, actum est inter Regni sublimiores, & in Windlesora ipsum negotium administrari dispositum est. Vbi cum Episcopus Serberiensis, quia Castrum ipsum in Dio∣coesi sua consistit, officium ipsius copulae niteretur administrare, contradictum [ 50] & comprobatum ab alijs est, magis ad Archiepiscopum Cantuariensem id per∣tinere, ea ratione, quod Rex & Regina speciales ac domestici Parochiani sunt ipsius; nec Diocoesem cujusuis Episcopi, ei posse praeripere, quod sui juris di∣noscitur