[ II] SECVNDA RATIO.
ALTERVM est,* 1.1 quod me quidem ad congressum incitarit, & horum apud me copiolas eleuarit, aduersarij perpetuum in scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane pru∣dentiae. Statim haec Philosophi tan∣geretis. Ita{quod} vos auditores expetij.
Sciscitemur ab aduersarijs, exem∣pli gratia, quidnam sequuti nouam sectam intriuerint, qua Christus ex∣cluditur e caena mystica. Si nominant Euangeliū, accurrimus. A nobis verba sunt.* 1.2 Hoc est corpus meum. Hic est san∣guis meus.* 1.3 Qui sermo visus est ipsi Luthero tam potens,* 1.4 vt cum etiam discuperet fieri Zu••glianus, quód ea re plurimum incommodare Pontifici