Page [unnumbered]
Edmundus Campianus, Doctissimis Academicis, Oxonii florentibus & Cantabrigiae, S. P. D.
ANNO praeterito, cùm ex instituto vitae meae, iussus in hanc Insulam remeas∣sem, clarissimi viri, offen∣di sanè fluctus haud paulo saeuiores in Anglicano litore, quám quos in Oce∣ano Britannico recens à tergo reli∣queram. Mox interiorem in Angli∣am vbi penetrassem, nihil vidi fami∣liarius, quám inusitata supplicia: nihil certius, quam incerta pericula. Colle∣gi me vt potui, memor causae, memor temporum. Ac ne priùs fortè corri∣perer, quám au ditus a quopiam fuis∣sem, scripto protinus mandaui cōsili∣um meum, qui venissem, quid quaere∣rem, quod bellum, & quibus, indicere cogitarem. Autographō apud me ha∣bui, vt mecum, si caperer, caperetur: