Page 72
35. Contra Philosophos & Hereticos negantes possibilitatem conceptus & partus Virgi∣nis, [unspec A] dicentesque Christum nequaquam de Sancta Maria semper Virgine na∣tum esse.
PVrificent se Philosophi & Haeretici mente corrupti, possibilitatem conceptus virginei de∣negantes, dicentesque Christum nequaquam de sancta Maria semper virgine natum esse. Nonne Deus omnipotens per septimam partem huius, habens voluntatem vniuersaliter effi∣cacem secundum 8••m qui potest creare ex nihilo aliquid, imò & totum mundum annihilare & recreate si velit, hominemque creare ex nihilo secundum partes proximas praecedentes, potest & sine viri auxilio formare puerum in vtero virginali? Qui etiam secundum praemissa circa 32am partem huius, potest & facit omnimoda miracula, cur solum miraculum hoc non potest? In alijs quoque ‖ 1.1 animalium speciebus quorum foeminae solent communiter ex societate [unspec B] maris concipere, aliquoties inuenitur, quòd sine mari concipiunt, & pariunt miris modis. Vnde Virgilius 3. Georg. sic scribit:
Ante omnes furor est insignis equarum. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium, saperant montes & flumina tranant, Continuoque anidis vbi subdita flamma medullis Vere magis, quia vere calor redit ossibus ille, Ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus aliis, Exceptantque leues auras, & saepè sine vllis Coniugijs vento grauidae, mirabile dictu.Nec quisquam reputet istud mendacium & figmentum, quia à Virgilio Poëta c••nscriptum. In libro namque illo Georgicorum, magis videtur reputandus Philosophus quàm Poeta, [unspec C] sicut materia & processus euidenter ostendunt; Multi quoque Philosophi, & Doctores Ca∣tholici Poetas, etiam ipsum Virgilium in eodem libro solent saepius allegare. Illum quoque locum Seruius commentator eius exponens, dicit quòd illae equae sunt de Hispania, & quòd foetus illi à vento concepti sunt breuioris vitae, quàm alij naturaliter propagati. Ecce & Pli∣nius 8. Naturalis historiae agens de naturis equarum; Constat, inquit, in Lusitania circa V∣lyssipponem oppidum & Tagum amnem, equas Fauonio flante obuersas animalem concipe∣re spiritum, idque partum fieri, & gigni pernicissimum ita, sed triennium vita non excedere. Cui & concordanter Solinus de mirabilibus mundi 4. agens de Hispania & rebus eius, sic scribit; In Lusitania promontorium est Artabrum, alij Olyssipponense dicunt. Hoc coelum, terras & maria distinguit; Hispaniae latus finit coelum, & maria hoc modo diuidit, quod à circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus, & fons septentrionalis Oceano Atlantico & occasu terminatis: Ibi Oppidum Olyssippone Vlyxe conditum, ibi Tagum ob arenas aureas caete∣ris [unspec D] amnibus praetulerunt. In proximis Olyssipponis equae lasciuiunt, mira foecunditate; Nam aspirante Fauonij vento concipiunt, & sitientes viros aurarum spiritu maritantur. Et infra 10. tractans de Cappadocia & equis, sic ait: Edunt equae & ventis conceptos, sed hi nunquam vltra triennium aeuum trahunt. Ecce & Philosophus maior istis 5. de Animalibus 2. sic ait; Perdices, si secundum ventum steterint, femellae à masculis praegnantes fiunt, frequenter au∣tem & voce, si appetentes extiterint, & super volitantibus [ex] afflare masculum. Ecce hic triplex conceptus foeminae sine mare, à vento voce, afflatu; quod & breuiter tangens Soli∣nus 3. de mirabilibus mundi, vbi agit de tertio sinu Europae, & perdicibus; Ipsas, inquit, libi∣do sic agitat, vt si ventus à masculis flauerit, fiant praegnantes odore. Si igitur in alijs specie∣bus, foemina virtute naturae potest concipere sine mari, cur non in specie humana potest foe∣mina pura virgo sine mare concipere, virtute diuina omnes vires naturae creatae incompara∣biliter excedente. Et si sit possibile virtute diuina, foeminam sine viro viriliue semine posse concipere, quis inficiari praesumpserit Christum virtute diuina de sancta Maria semper Vir∣gine permanente conceptum & natum fuisse, praesertim cùm praeclara testimonia in ostensio [unspec E] ne 32. partis huius praetacta, & multa similia clarissimè hoc ostendunt? Nonne & coeli hanc Dei gloriam enarrabant, & hanc eius iustitiam populo nuntiabant, quando mota sunt coelum & terra per coniunctionem vnam dignissimam, modicum priùs quàm Christus desideratus cunctis Gentibus adueniret? Qui enim extendit coelum sicut pellem, & complicat sicut li∣brum, in quo & sicut testantur Philosophi futura figuraliter describuntur, in quo & nihil in∣aniter est desc iptum, sicuti nullus negat, ad quid aliud designandum descripsit in coelo figu∣ram & signum virginis gloriosae puerum nutrientis? De hac siquidem virgine & puero eius