voluer••••t. Liquet igitur sub hac orationis specie & habitu, quae à similitudine & solenni formula publici in hominum foro iudicij constituti desumitur, id vnum peti à Dauide, vt ab inimicis suis liberetur. Postulatum istud vers. 2. & 9. nulla adhibita modificatae & translatae orationis forma proponi∣tur: immo etiam extrema versus septimi clausula & ver. 10. non obscord comprehenditur. Euigilato (inquit) pro me ad iudicium illud quod decreuisti, id est, perage & exequere eam iusticiae partem, quae te decernente & authore meam ab hostibus liberationem & in regio solio inaugurationem spectat. Quod verò ait vers. 10: Deficiat quaeso malum impro∣borum, & stabilito iustum: nónne hanc sententiam comple∣ctitur? Domine dissipa quaeso & ad nihilum redige hominum facin••••••sum, id est, hostiunt meorum conatus: & eorum mali∣tiam & fraudes sic coerce, vt progredi vlterius non queant: me verò, qui à crimine obiecto immunis sum, stabilito, id est, sic tuere & sustenta, vt quod mihi periculum & perniciem ma∣chinantur, declinare possim & subterfugere. Nomine iusti, synecdochie••s ipse Propheta intelligendus est, vt qui in hoc, de quo eū inimici accusabant, omni prorsus culpa vacaret.
Prophetae petitio quae ••it, & quibus comprohensa versi∣culis, videmus. Superest vt institutae petitionis suasionem attendamus. Argumentum primum tale est:
- Arg. 1. Qui à te in liberationis suae negotio totus pendet ô Ieho∣ua, ••i tu aequum est vt liberationem ab hostibus largiare.
- At ego i•• sum qui in liberationis meae negotio totus à te pen∣de••. vers. 2, in principio.
- Quamobrem is ego sum, cui aequum est vt liberationem ab hostibus largiare. vers. 2. in posteriore parte.
Propositio reticetur: vtpote quae promissionis à Deo fa∣ctae ijs, qui ••xtremo discrimine periclitantes ad ipsum con∣fugiunt, celebre illud & illustre axioma complectatur.
Assumptio, in quam Dauid professionem inclusit suae in Dominum repositae fiduciae, est conditionis illius, qua pro∣missio diuina nititur praestatio.
Conclusione igitur, cum annexa promissioni conditio praestita sit, appellatur Iehoua & vrgetur de fide liberanda,