Page 401
CAP. XVII. De Registrorum illibata fide contra Fitz-Simonem Iesuitam, Champnaeum, & demonstrato∣rem Anonymum.
- Quae
- ostenditur. 1
- defenditur contra
- Fitz-Simonem, cuius obiectio
- proponitur. 2
- dilüitur. 3
- Champn. & Anonymum, quorum obiectio
- proponitur. 4
- dilüitur. 5
- Fitz-Simonem, cuius obiectio
HEc quae tantoperè venditas, domestica sunt testimonia, & sanè haud scio an pro veris sint habenda.
Antiquitatum monumenta, vn∣de haec decerpsimus, tam illustria sunt, & il∣libatae fidei, vt nullis planè machinis labe∣fact••ri possint. Nam (vt refert quidam anti∣quitatum nostrarum peritissimus) a 1.1 eam vim in iure habent, vt sine alijs probationum adminiculis plenam, non legenti∣bus solùm, sed & iudicantibus fidem faciant. Et rursus: Ob annorum gestorúmque multitudinem, mandantis authoritatem administrantiúm∣que dignitatem obtinuit Archiepiscopus, vt edita instrumenta, siue au∣thentica & ad formam publicam redacta, siue priuata, in solito & consueto Registri loco custodiae causà posita, sine alterius probationis ope fidem ex se struerent. Cuius rei confirmandae gratiâ librum citat, hunc titulum prae se ferentem, quòd Archiepiscopi Cantuariensis Registrum faciat ex se fi••••m.
Age igitur; videamus quânam ratione arietibus illis,* 1.2 quibus b 1.3 Fitz-Simon Registra tua quatefecit, possis occurrere. Nónne te terrent densa illa contradictionum agmina, ab eodem collecta, & contra te in aciem producta? Nónne Registra tua, & Godwini, tanquam Cadmaei fratres, inter se pugnant & digladi∣antur?
Reuerendus Pater Franciscus, tum Landauensis, nunc* 1.4 Herefordensis, quum in meum de Episcoporum nostrorum con∣secratione librum, Anglicè conscriptum, incidisset, & cum suo