Page 38
CAP. VI. Papistarum argumenta à Concilijs desumpta.
- De Concilijs 〈◊〉〈◊〉
- genere, quae à Romano-catholicis
- verbo vendicautur. 1
- reipsa violantur; vt constat in Niceno. 2
- Specie, hîc allatis, vbi
- Obiectio. Canones tres efflagitant. 3
- Res.
- 1. at
- non ex necessitate,
- sedex honestate. 4
- 2. necessitati cedunt. 5
- 1. at
- genere, quae à Romano-catholicis
SEntentia nostra ex sacris Concilijs confir∣mari potest. Spero autem vt in caeteris, quae nobis vobiscum intercedunt, controuersijs, ita in hae quoque, vbi ad Concilia ventum est, vos statim debellatos iri. Incipiam au∣tem à primo illo Niceno celeberrimo; cu∣ius Canon quartus, tres Episcopos disertè efflagitat.
Exclamat quidam a 1.1 Iesuita gloriosus, Concilia genera∣lia mea sunt, primum, vltimum, media. Quod an verè dictum sit vt ex∣ploremus, hoc ipsum Nicenum, in quo tantopere gloriamini, pau∣lisper inspiciamus.
Primò, quod spectat ad hunc ipsum canonem, quem, quasi à no∣bis violatum, in prima acie collocas, sanctè affirmare possum, tam religiosè apud Anglos, quàm vspiam Terrarum, obseruatum esse; eundemque violatum esse ab Ecclesia Romana, in qua vnus ali∣quandò Episcopus Episcopum sacrat, fatentibus b 1.2 Bellarmino & c 1.3 Binnio. Secundò, iuxta eundem canonem, potestas confirman∣di Episcopos spectat ad Metropolitanum. At Ecclesia Romana à Papa approbatum approbat, licet à suo Metropolitano non sit probatus, & à Papa improbatum improbat, quamuis à Metropoli∣tano legitimè sit probatus. Tertio, Niceni canones cauent, d 1.4 Ne qui ab alijs excommunicantur, ab alijs recipiantur. At Pontifex Romanus aperit & claudit, soluit & ligat, pro sua libidine. Quartò, Niceni canones sanciunt, vt e 1.5 antiqua consuetudo obseruetur per Aegyptum, Ly∣biam,