Page [unnumbered]
Syllabus, et interpretatio ANTIQVARVM DICTIONVM quae passim per libellum lectori occurrunt.
Abrefraum, Britannicè Aberfrau à Frao fluuio in cuius ostijs olim fuit palatium, & quidem celebre, Principis Ve∣netorum. Et ne quis ignoret vim nominis. Aber lingua Bri∣tannica significat ipsa ostia, & casum fluminis in mare: ut A∣berauon, id est, ostia Auonae: Aberdeuy, ostia Deuij. Est eti∣am & Aber locus, ubi coëunt fluuij, vt Aber Hondeney, vbi Hondenus se in Iscam exonerat. Abergeuenney, vbi Geuen∣na defluit in Iscam. Apud Durotriges gentem Britanniae occi∣duam est portus fama notissimus, antiquo tempore Abrefaum dictus, An∣glicè Fromemuthe, vbi confluentia Frai, & Terenti fluminum. Hac aetate Pola nomen loco est, à vasta aquarum planitie.
Abretaum, Britannicè Abertau, id est, ostia Tai fluminis, Anglicè Suinesey, à porcis marinis: nunc Suansey, sed corruptè.
Alaunus, fluuius ad boream isthmi Coriniani.
Alaunia oppidum, Britannicè Hellas, alias Heilstoune, à∣flu. eiusdem nominis vicino, vt ego conijcio, sic dictum, Adia∣cet portus uulgò Heilforde nuncupatus.
Angulia Britannicè Tegengle, id est bellus angulus. Sa∣xonicè Flinteshire.
Atrebates, Anglicè Bareokshire menne: quorum me∣minit Antoninus. Hos Ptolemaeus Attrebatios appellat.
Aruona olim Britannicè dicta Cairsegent à Segonto flumine: Latinè uero Segontium, vtex Antonino liquet. Significat autem ad verbum Aruon super Monam: adiacet enim Monae insulae. Idiotismus est Britannicae linguae vt syl∣laba praecedens, M. primam sequentis in V muter, ut Llanui∣engle pro fano Michaëlis, Llanuaire, id est, Fanum Mariae.