Page 1
Assertio incompara¦BILIS ARTVRII: autore Ioanne Lelando Antiquario
HERCVLEM ex Alemena adulterio Iouis fuisse natum, magno scrip∣torum Graecorum, & La∣tinorum consensu liquet. Qualis verò quantus{que} o∣lim fuerit, arbitror vel me∣diocriter eruditis notius esse, quàm vt in praesentia vlla prorsus egeat insinua¦tione Fuerunt & alij complures ex adulterio geniti, vt ex veteri abundè constat historia, quorum virtus domi, militiae{que} eximiè claruit. Inter quos & noster Arturius Britanniae ornamentum maximum, & sui saeculi miraculum vnicum effloruit. Liceat mihi igitur cum bona gratia Gulielmi Parui, at{que} adeò eius fortis∣simi Succenturionis Polydori Arturium conterra∣neum meum vel iustis prosequi laudibus: & eadem opera Britānicae historiae à Galfredo Monaemuthen∣si viro non omnino inerudito, quicquid aliâs calum∣nientur scioli antiquitatis ignari, interpretatae praesi∣dio inniti firmo, potius quàm externorū ficulneo. Fa∣bulis