Page [unnumbered]
LECTORI INGENVO.
OVIA de VERITATE satis ambitiosus pro∣stare videatur Titulus, praemittere placuit; veritates Intellectus, non Fidei, hoc in ope∣re proponi. Quae igitur ad Fidem atti∣nent, propriâ luce conspicienda relinquimus; Adeo no∣vum omne intere à istiusmodi declinamus dogma, ut so∣la veritatum universalium 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 sustineat Jnstitu∣tum nostrum. Quae ideò circa Fidei Mysteria, hinc inde disseminata comperies, tanquam è re nata emer∣gentia habe; neque enim aliter quae heic attulimus di∣stinguere, & seorsim explicare licuit. Quod adaequa∣tum inde libri subjectum, est communis illa in omni ho∣mine sano & integro, veritatem investigandi ratio; quae quàm ardua sit, vel ex eo conijcias, quòd nullo in publicum prodierit saeculo, qui Argumentum istud ex professo tractaverit; Quid quod inter rei literariae can∣didatos, neminem adhuc cōvenire potuerim, qui aptam veritatis definitionem tradere in se reciperet? Deter∣ruit fortasse texturae difficultas, eoque magis, quod non tam èrebus ipsis, quàm aliorum opinionibus, doctrinae conflare aggressi sint syntagma: Nihilosecius, cùm errores, devitantes, tum in veritates solennes, crebrò impingentes Authores celeberrimos observamus: sed foelici dicam an fortuito incursu: Certè utcunque ve∣ra perhiberi possint, quae abistis praedicantur, nam ipsi