Page 1
CVM eò jam deventum sit, ut à prioribus saeculis excogitarae opiniones, nostris, id negotij facessant, ut nullus ham sit ferè mortalium qui in proprio & sibi condi∣cto veritatem indagandi modo acquies∣cat, sed ad normam peregrinae alicujus, sive Ecclesiae, sive Scholę, se ita componat, ut sua omnino abneget; Cum denique non jam, quod olim, de rerum ve∣ritate, sit omnis quęstio, sed quod mirum priscis illis tempo∣ribus visum fuisset, ipsa etiam rerum vexetur Bonitas; Quid modòtam integrum, tam sanum, in rebus, ut sit, quò anxius, & sui malè compos animus se vertat? Hinc, tot sectae, schis∣mata 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ex quibus ingenia doctorum, conscientiae indoctorum, miserè torquentur. Vt non jam mundus, sed ipsa mundi doctrina, ex pugnantibus, & temere inter se collatis principijs, corstare videatur; Cum ramen portenfosum istud, & informe opinionum Chaos, anima quędā veritaois permeet, vitam et motum, ipsis etiam errori∣bus suppeditans; illam vtcunque inuestigare, eruere, & sibi vindicare, hoc in opere, propositum habemus; quod quidem eo animo & pietate tractandum cepimus, vt ea quę sunt Na∣turę sive prouidentię rerum communis, cum gratiâ sivè pro∣videntiâ rerum particulari, ita conciliemus, ut utrique sua stet dignitas.
Primò igitur veritatem ipsam, postea etiam quę tanquam vera adferuntur, expendimus; ita ante merces, ipsa venire solet in examen statera, quae nisi justa fuerit, neque erunt, quę ex illâ aestimantur. Nunquam satis interea mirari subit, auctores, utcunque veros in doctrinis suis haberi velle, cum quid sit veritas, vel qualis, vel quanta, vel quotuplex, vel ad quid vel quomodo, vel quando, vel ubi, vel unde, vel cujus gratia sit, adeo nesciant, ut neque quae ipsi de veritate protu∣lêrunt,