molituri. Sed ut aqua marina littus vel paululum supergressa, [ 1549] viam sibi paulatim aperiens, agros tandem, villas 〈◊〉〈◊〉 re∣giones inundat, nec nisi magno molimine coerccri potest: Sic isti, postquam legum praescripta semel transcenderant, in omne genus licentiae paulatim effusi, oppida villásque quacun∣que transiere diripuerunt, multósque mortales coeptis suis nonfaventes, trucidarunt: & aggregantibus sese ad hanc colluvi∣em tenuiori plebe, aut quibus praesens rerum conditio non placeret, ad tantam multitudinem excreverunt, ut magno ex∣ercitu opus videretur, ad horum conatibus resistendum. Et quamvis atrocius in Comitatu Norsolciensi quam alibi vspiam hic furor, & omnia perturbandi libido exarsit; tamen per om∣nes ferè regni partes lues vndique diffusa, paucas intactas & sinceras reliquit. Nam Cantianos, Oxonienses, Surreien∣ses, 〈◊〉〈◊〉 Eastsaxones, Cantabrigienses, Eboracen∣ses, Lincolnienses, & praecipuè Devonienses, Somersetensés∣que ijsdem tumultibus implicuit. In sola Norfolcia 20. nume∣rabantur millia, qui viribus iam suis confisi, non ampliùs de inclusis agris mentionem faciunt, sed de rebus multo maiori∣bus querimoniam instituentes; à paucis nobilibus ingenuam plebem vbique premi, opprimi & conculcaridicunt, 〈◊〉〈◊〉 ij nimi∣rum in summis delicijs helluentur, dum ipsi assiduis laboribus attriti, miseram vitam in durissimâ servitute, iumentorum instar degant. At enim corporis & praesentis vitae aerumnas à con∣stante viro vtcunque preferendas, animarum iacturam vel mil∣le mortibus redimendam. Sacrorum ritus à maioribus acceptos aboleri, novos invectos, novam religionis formam obtrudi. Morte caetera finiri mala: Impietate huiusmodi si animas sinant contaminari & pollui, quid illis miserius, quibus exitus prae∣sentium, initium sit suturorum, paenarum videlicet infernali∣um, quas in aeternum nulla mors terminaverit. Quidni igi∣tur regiam petant, & Principi propter aetatis teneritudinem sui nondum compoti fidos constituant Consiliarios, amotis illis qui rerum modo potiti, sacra, prophana, agant, ferant, misceant, haud aliud spectantes, quam ut sese locupletent, ex reip. opibus, & in publicis malis festos dies ducant? Haec om∣nium ubique vox erat, ac Devoniensium in primis, qui ex su∣is duces sibi praeponentes, copias in unum coniungere satage∣bant.