scitis? non audistis? non dictum fuit vobis ab initio? non mandatum aliquod occultum, sed apertum Dei praecep∣tum intelligens, non facietis vobis similitudinem Dei ve∣stri. Sic Moses optimus divinae legis, Esaias Mosis inter∣pres. Nullam igitur similitudinem, nullam imaginem ve∣ri Dei vel sculptilem vel fictilem facere debetis, quia nulla huiusimodi similitudo vel imago, potest illius gloriae spen∣dorem repraesentare, sed nostrae tantùm vilis phantasiae impiam stultitiam ostendere. Quarè cum nulla possit veri Dei similitudo exprimi, nulla debet adorari. Incurvatio igitur imagini, non est Dei cultus, sed idoli, quod aversa∣tur Deus. Iam prima pars praecepti, non facies tibi ima∣ginem, aut similitudinem vllius rei, qua Deum verum re∣presentes vt Moses & Esaias exponunt: secundam partem necessariò non ducit, non te illis incurvabis, aut seruies eis, id est, ijs similitudinibus aut imaginibus, quae sunt prius, ne fierent, interdictae, Nam si vlla veri Dei imago adoran∣da est, facienda est: facienda non est, non estigitur adoran∣da Ideò Deus apud Esaiam ipse protestans inducitur, meam gloriam alteri non dabo, nec laudem meam sculp∣tis imaginibus, intelligens nullam se partem cultus, vel honoris ac servitij sui, nec latriae, nec duliae Deo debitae missurum siue spiritualis sit, vt timor, amor, sides, obedi∣entia, invocatio, gratiarum actio, siue corporalis vt corpo∣ris incurvatio, genuflexio, manuum aut oculorum eleva∣tio, incensi adolitio, caeteraeque externae corporis actiones, quae sunt idololatriae, cum imaginibus exhibentur, vt su∣periores internae & spirituales actiones idololatrice quem∣admodum Christus & Mosem & Esaiam interpretatur, Dominum Deum tuum adorabis & ei soli servies. Mat. 4. Dices, idololatriae sunt, cum imaginibus falsorum deorum exhibentur, quae sunt idola non aliter. Itanè? Falsi dij natura nulli sunt, novimus, inquit, Apostolus ido∣lum nihil esse in mundo, nec esse alium vllum Deum, nisi vnum, eumque solum esse veritatem: imago autem vel fi∣gura manibus facta ad effingendum verum Deum, idolun••