Eoemina, ex omni parte, Formosa.
TRiginta haec habeat quae vult formosa vocari
Foemina, sic Helenam fama fuisse refert;
Alba tria, totidem nigra, tria rubra, puella
Tres habeat longas, tres totidemque breves,
Tres crassas, totidemque graciles, tria stricta, tot ampla
Sint ibidem huic formae, sint quoque parva tria:
Alba cutis, nivei dentes, albique capilli;
Nigri Oculi, Cunnus, nigra Supercilia;
Labra, Genae, atque ungues rubri; sit corpore longa▪
Et longi Crines, sit quoque longa Manus;
Sintque breves dentes, auris, pes; Pectora lata,
Et clunes, distent ipsa Supercilia;
Cunnus & os strictum, stringunt ubi cingula stricta;
Sint coxae, & collus, vulva que turgidula,
Subtiles digiti, crines & labra puellis;
Parvus sit nasus, parva Mamilla, caput.
Cum nullae aut rarae sint hae, formosa vocari
Nulla puëlla potest, rara puëlla potest.