Sensus: quo nisi prima fides fundata valebi••,
Haud erit occultis de rebus quò referent••s
Confirmare animi quidquam ratione queamus.
Tum porrò locus, ac spatium, quod inane vocamus,
Si nullum foret; haud usquam sita corpora possent
Esse, neque omnino quaquam diversa meare:
Id quod jam suprà tibi paullo ostendimus antè.
Praeterea nihil est, quod possis dicere ab omni
Corpore sejunctum, secret umque esse ab inani,
Quod quasi tertia sit numero natura reperta.
Nam quodcun{que} erit, esse aliquid debebit id ipsum
Augmine vel grandi, vel par 〈◊〉〈◊〉 denique, dum sit:
Cui si tactus ••rit quamvis levis, exiguúsque;
Corporum augebit numerum, summ••m{que} sequetur:
Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
Rem prohibere queat per se transire meantem;
Scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
Praeterea per se quodcunque erit, aut faciet quid,
Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum;
Aut erit, ut possint in eo res esse, geríque.
At facere & fungi sine corpore nulla potest res:
Nec praebere locum porrô, nisi inane, vacánsque.
Ergo praeter inane, & corpora, tertia per se
Nulla potest•• erum in numero natura relinqui,
Nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros;
Nec, ratione animi quam quisquam possit apisci.
Nam quaecumque cluent, aut his conjuncta duabus
Rebus ea invenies; aut horum eventa videbis.
Conjunctum est id, quod nunquàm sine perniciali
Discidio potis est sejungi, séque gregari:
Pondus uti saxis, oalor ignibus, liquor aquaï,
Tactus corporibus cunctis intactus inani.
Servitium contrà, libertas; divitneque,
Paupertas, bellum, concordia; cetera, quorum
Adventis manet incolumis natura, abitúque;
Haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.