Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos. haec Janus summus ab imo
Perdocet: haec recinunt juvenes dictata senésque,
Laevo suspensi loculos, tabulámque lacerto.
Si quadringentis, sex, septem millia desunt,
Est animus tibi, sunt mores, & lingua, fidésque;
Plebs eris: at pueri ludentes, rex eris, ajunt,
Si recte facies. HIC MURUS aheneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, (dic sodes) melior l••x, an puerorum
Naenia, quae recte regnum facientibus offert,
Et maribus Curiis, & decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui ut rem facias, rem,
Si possis, recte: si non, quocúnque modo rem:
Ʋt propius spectes lachrymosa poëmata Puppi:
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum & erectum praesens hortatur, & optat?
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar iisdem,
Nec sequar, aut fugiam, quae diligit ipse, vel edit:
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni
Respondit, referam: Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Bellua multorū es capitū. nam quid sequar? aut quē.
Pars hominum gestit conducere publica: sunt qui
Frustis & pomis viduas venentur avaras,
Excipiántque senes, quos in vivaria mittant.
Multis occulto crescit res foenore. verum
Esto, aliis alios rebus studiisque teneri:
Iidem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Bajis praelucet amoenis,
Si dixit dives, lacus & mare sentit amorem
Festinantis heri, cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Theanum