Page [unnumbered]
BENEDICTIO MENSAE.
Ante Prandium.
Benedicite.
OCuli omnium in Te sperant Domine.
Et tu das illis escam in tempore oppor∣tuno.
Aperis Tu Manum Tuam.
Et imples omne animal Benedictione Tuâ.
Gloria Patri, & Folio, & Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, & nunc, & semper, & in secula seculorum. AMEN.
Κύριε ἐλέησον.
Χριστε ἐλέησον.
Κύριε ἐλέησον.
PATER Noster qui es in coelis, Sanctificetur nomen Tuum. Adveniat regnum Tuum. Fiat voluntas Tua sicut in coelo, sic & in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debito∣ribus nostris. Et nè nos inducas in tentationem.
Sed libera nos à malo. AMEN.
Jube Domine benedicere.
MEnsae Coelestis participes nos faciat Rex ae∣ternae gloriae.
Oremus.
BEnedic nos Domine, & Dona Tua, quae de Tua Largitate sumus sumptu∣ri, & concede, ut illis salubriter nutriti, Tibi debitum obsequium praestare va∣leamus, per Christum Dominum nostrum.
AMEN.
DEUS est charitas, & qui manet in charitate in DEO manet, & DEUS in eo: sit DEUS in nobis, & nos maneamus in ipso.
AMEN.
Post Prandium.
Finitâ lectione, & dicto Tu autem Domine miserere nostrî,
Benedicamus Domino.
Deo gratias.
ADjutorium nostrum in nomine Domini
Qui fecit coelum & terram.
Confiteantur Tibi Domine omnia opera Tua.
Et sancti Tui benedicant Tibi.
Benedicamus Patrem, & Filium, cum Spiritu sancto
Laudemus & superexaltemus eum in secula.
Benedictus DEUS in donis suis.
Et sanctus in omnibus operibus suis.
Sit nomen Domini benedictum.
Ex hoc nunc usque in secula.
AGimus Tibi gratias (Omnipotens & Aeterne DEUS) pro universis Beneficiis Tuis, pro Vi••o recolendae memoriae Domino HUGONE de B••••••¦SHAM, FUNDATORE nostro Primario, ••••••¦risque omnibus Hujus Collegii Benefactoribus.
Benedictus in Illis sit DEUS noster in aeternu•• 〈◊〉〈◊〉 Memoria Eorum maneat in secula.
NObis verò famulis Tuis tribue, ut Eorum donis ad Nominis Tui gloriam, & Ecclesiae incremen∣tum utentes, unà cum Illis atque omnibus qui in fide Christi decesserunt, ad coelestem vitam resurgamus, per Jesum Christum Dominum nostrum.
AMEN.
DEUS pro sua infinita clementia Ecclesiae suae concordiam & unitatem concedat, Serenissi∣mum Regem nostrum CAROLUM conser∣vet, & pacem Regno universo, at{que} omnibus Chri∣stianis largiatur.
AMEN.