in Terram Sanctam, inuadiare possit terram suam de Brocton vsque ad terminum trium annorum, à festo Sancti Michaelis, Anno Regni nostri decimo nono. Ita quod ipse cui terram illam inuadiauerit, illam teneat vsque ad terminum praedictum trium annorum, quicquid de ipso Oliuero interim contingat. In cuius rei testimonium &c. Teste Rege apud Windesoram vicesimo octauo die Aprilis, Anno Regni sui decimo nono.
The Kings Letters to the Prelates, to excite their charitable deuotions, for reliefe of the Ho∣spitall of Saint Samson in Constantinople, and the Licence granted to Friar Thomas their Messen∣ger for one yeere, granted at Windsor, A. Reg. 22. is here omitted.
Rex Saladino, socio Thath Nuncij Veteris de Mussa, salutem. Significauimus praedicto Thath, quod bene placet nobis, quod ad nos in Angliam veniat, expositurus nobis Nuncium suum, pro quo [ 10] ad nos venistis in Angliam, sicut per literas nostras Patentes, quas ei mittimus, plenius ei significa∣mus. Et ideo vos scire volumus, quod bene placet nobis, quod si cum literis nostris praedictis ad ipsum personaliter accedere volueritis, id libenter faciatis: vel eas per quem volueritis praedicto socio vestro transmittatis. Teste Rege apud Kenynton 20. die Iulij, Anno Regni sui 22.
Rex omnibus ad quos &c. salutem. Sciatis, quod concessimus Magistro Militum Templi Ierusa∣lem quingentas Marcas ad opus suum, reddendas in Anglia vel Hibernia Magistro Militiae Templi Anglicanae, ad redemptionem Militum & Fratrum eiusdem Templi Ierusalem, qui à Saracenis capti fuerunt in bello inter Castra de Gastun & Trepeshac in terra Antiochiae. Teste Rege apud Geldeford primo die Ianuarij, Anno Regni sui vicessimo secundo.
Gerardus de Rodes, qui profecturus est ad Terram Ierusalem de licentia Domini Regis, habet li∣teras [ 20] Domini Regis de protectione, cum hac clausula, quod quietus sit de secta Comitatuum & Hun∣dredorum, & de omnibus placitis & querelis, exceptis placitis de dote, vnde in his habet, assisa nouae disseisinae, & vltimae praesentationis Ecclesiarum, duraturas quamdiu idem Gerardus fuerit in peregrinatione praedicta. Teste Rege apud Winton, sexto die Iunij, Anno Regni sui tricessi∣mo secundo.
Robertus de Ver, qui de licentia Regis peregre profecturus est in Terram Ierusalem, habet literas Regis de protectione Patentes sine clausula, duraturas per triennium. Teste Rege apud Westmonasterium 27. Iunij, Anno Regni sui tricessimo tertio.
Rex Ademarode Lezignan, salutem. Sciatis, quod dedimus Gulfredo de Lezignan fratri nostro, in auxilium ad faciendam peregrinationem in Terram Sanctam, ducentas Marcas, quas nobis debetis [ 30] pro custodia terrae, quae fuit Thurstani Dispenser &c. Et ideo vobis mandamus, quaetenus praedictas du∣centas Marcas praefato Galfredo, vel eius certo Nuncio sine difficultate soluatis. In cuius &c. Test•• Rege apud Westmonasterium 10. Ianuarij, Anno Regni sui 34.
Excellentissimo Principi, Domino Dolgieto, Regi Tartarorum Illustri, Edwardus Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae salutem, & foelices ad vota successus. Celsitudinis vestrae Nuncios ad celebris memoriae Dominum Edwardum imper Regem Angliae, Patrem nostrum, qui antequam ad ipsum venissent, extremum clauserit fati diem, cum literis vestris missos post dicti Pa∣tris nostri decessum admisimus: & literas vestras praedictas, & ea quae ijdem Nuncij vestri nobis ex parte vestra per commissam à vobis credentiam retulerunt, audiuimus & intelleximus diligenter: de beneuolentia & amore quos vos & progenitores vestri erga dictum progenitorem nostrum & nobis ha∣c••enus [ 40] gessistis, & adhuc geritis, ne••non de missione Nunciorum vestrorum, & dilectione & vnitate, quas inter vos & nos hinc inde crescere cupitis, & augeri: Et de eo praecipuè, quod amicitiam inter nobi∣les Antecessores vestros & genitorem nostrum praedictum habitam memoriter retinetis, prout literarum vestrarum series patefecit: ac alijs rumoribus contentis in eisdem vestris literis & expressis, grates refe∣rentes vestrae magnificentiae Regiae speciales. De pace siquidem ab ortu solis vsque ad confinia vltra ma∣re Deo propicio per vos facta gaudemus in Domino, & efficimur valde laeti. Caeterum super eo, quod in∣telligi vobis datur, quod inter nos, qui discordes fuimus citra mare pax & concordia reformatur: Ex∣cellentiae vestrae Regiae volumus esse notum, quod inter nos firmiter cred〈…〉〈…〉us & speramus, super quibus∣cun{que} discordijs & controuersijs hinc inde suscitatis, in breui, mediante Dei praesidio, finalem fieri & concordiam atque pacem. Datum apud Northampton decimo sexto die Octobris, Anno Regni [ 50] nostri primo.
Serenissimo Principi ac Domino, Tartarorum Imperatori Potentissimo, Edwardus Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, foelicem regnandi gloriam cum salute. Reges & Principes terreni tanto magis dinoscuntur Regi Coelestis gloriae complacere, quanto simplices Christi fi∣deles ardentius defendere, & nociuos & perfidos nituntur viribus debellare. Quibus ex collato sibi diui∣nitus incumbit officio aequa iustitiae libra rempublicam gubernare, & Christi infideles Christianae{que} fidei contrarios & rebelles impugnare & destruere iuxta posse. Hinc est quod cum in partibus Asiae & Af∣fricae à longissimis retroactis temporibus multum 〈…〉〈…〉ualuerit prophana secta & sordida Machometi, cir∣cumqua{que} pullulans & diffundens sua infecta germina nimis late pestem saeculo suae contagionis nepha∣riae immitte••do: Nos qui, Deo permittente, sumus sceptro Regio insigniti ad tam ••efandae sectae eradica∣tionem [ 60] libenter intenderemus, si loci distantia, & alia ardua negocia nobis incumbentia hoc fieri permit∣terent quouis modo. Nam tempus ad hoc adest acceptabile, vt accepimus his diebus, maxime cum in libris ipsorum contineri dicatur, infra breue tempus terminari & adn••llari debere sectam nephariam Machometi. Vos igitur vestrum laudabile propositum in hac paerte continuantes in••hoata per vos ad