necessarijs prouidere, prout antea solitum fuit: nec stipendia, Tenutas, & possessiones eorum ab ijs abalienare.
Heroibus, Aulicis, Cubicularijs, Dapiferis, & liberis Heroum, omnibus{que} Aulae Imperatoriae in∣seruientibus, Imperatoriam beneuolentiam commonstrare, & salaria debita, secundum antiquum mo∣rem reddere, Serenissimus Imperator tenebitur.
Quod si verò alicui salaria multiplicabuntur, possessiones{que} aut tenutae, supra eius dignitatem, vel contra alicui minuentur, praeter culpam ipsius, ea de re Serenissimus Imperator conferre, & consultare debet cum Heroibus Primarijs: & prout vnanimes decreuerint, id{que} secundum aequitatem, ita sit facturus.
[ 10] Qui vero Aulici, aut liberi Heroum sumunt beneficio Imperatoris, ex Arcibus omnibus stipendiarijs, quibus benefici•• tempore praeteritorum Magnorum Imperatorum Moscoviae ob merita ipsorum dabantur, illis quo{que} iam & stipendia pecunialia, & alimentaria, ex Mandato Imperatoris danda sunt.
In Arce dicta Moscovia, alijs{que} Arcibus, Iudicia exequi debent, & obseruari vt solitum, secun∣dum statuta Moscovitici Imperij. Quod si verò aliqua essent corrigenda, ad corroborationem Iudicio∣rum, conceditur Serenissimo Imperators, sed cum consensu omniam Heroum Vniuersitatis Moscoviae, ita tamen, vt respondeant aequitati.
Magnus autem Imperator Serenissimus Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, eui••s{que} totius Regni Poloni••, Imperia, necnon Magnus Ducatus Lithuaniae, cum Magno Imperatore filio Regis Po∣lon ae [ 20] Vla••islao, Sigmuntoviz, cum omnibus Imperijs Moscoviae, in amicitia, soci••tate, amore, aeter∣nis temporibus inuiolabiliter, nec contra se inuicem exercitus colligere, & bella concitare nullis modis debent.
Quod si autem aliquis hostium tentarit impetus facere in Imperium Moscoviae, siue etiam in Reg∣num Poloniae, & Magnum Ducatum Lithuaniae: contra istiusmodi omnes hostes iunctis viribus in∣surgere vtrum{que} Imperium tenebitur.
Caeterum, in Tartarorum finibus quod si necessum fuerit seruare vtri••s{que} Imperij milites, cum iam coronatus fuerit filius Serenissimi Regis Poloniae, Imperator Imperij Moscovitarum: hac de re, collatio cum Heroibus instituenda, & cum magno Imperatore Serenissimo Sigismundo Rege Poloniae, id{que} de∣center, animo sincero, abs{que} vlla machinatione dāmni alicuius, aut Tyrannidis illationis in homines Mos∣couitici Imperij: honorem, vitam, aut aliud quippiam istiusmodi nemini adimendo, cuiuscun{que} conditio∣nis [ 30] ille fuerit: Aut si in Poloniam, vel Lithuaniam, alia{que} Imperia Moscouitici Imperij homines transmittendo, aut ex Lithuania in locum eorum alicuius alterius generis homines supponendo: Vxores, aut liberos alicuius dolose corrumpendo, vel sobolis procreandae gratia sumendo, & ad exteras Nationes parentes cum liberis transmittendo.
Qui autem ex quocun{que} Imperio istiusmodi facinoris reus, & poena dignus inveniretu••: Is in Impera∣torijs & terrestribus iudicibus prou•• meruit, puniendus est: & decretum per Imperatorem aut Heroes, vel Capitaneos de illo ferendum.
Vxores autem eorum & liberi, fraetres, & qui istud facinus nec perpetrarunt, nec ipsis fuit cognitum, ••ut illud perpetrandum consentiêre. Illi ••edum puniendi, sed secundum aequitatem Priuilegiorum suo∣rum, patrimonia, tenutas, vitam,, aulas, retinere debent.
[ 40] Sin verò reus non possit explorari, nemo tum Iudicio Imperatoris, at Heroum iudicari, puniri, pro∣scribi, vel incarcerari, aut ad alienos transmitti debet: sed vnusquis{que} in suis Tenutis & A••lis conseruari.
Steriles autem, quia ex hac decesserint vita, bona ab illis relicta, vel consanguineis ipsorum, siue cui∣eun{que} ipsi legauerint, tradenda: id tamen non abs{que} mutua collatione, & consilio esse debet.
Porro quoniam tempore praesentis seditionis multi perire, & multos ex Moscovitis prostratos constat à Polonis, & Lithuanis, & contra Polonos & Lithuanos à Moscovitis: istud factum, & nunc, & imposterum, nec commemorandum, nec vlla vindicta vtrin{que} pensandum esse debet.
Qui autem Poloni, & Lithuani Primipoli, Centuriones, alij{que} diuersae sortis homines duxère capti∣uitatem in Imperio Moscoviae, quorum aliqui adhuc in vinculis tenentur, illi ex Moscoviae Imperio red∣dendi, [ 50] sine vlla pecuniali liberatione. Tum quoque vice versa Aulici, liberi Heroum, Iaculatores, Ve∣lites, Fabri tormentarij, omnes{que} seruiles & liberi homines, Aulicorum liberi, Iaculatorum, Fabrorum tormentariorum, Sclopetariorum, & horum similium. Item Matres, Vxores, Liberi, & his similes, ex Imperio Moscovitarum, virilis aut muliebris sexus, in praesentem seruitutem praesente primo Moscovi∣tarum, virilis aut muliebris sexus, in praesentem seruitutem praesente primo Moscouitarum Imperatore Venceslao accepti in Poloniam vel Lithuaniam, illi ab Imperatore Serenissimo Rege Poloniae, restitu∣••••di à minimis ad maximos vs{que} abs{que} pecuniali redemptione. Prouentus Imperatorios ex Aroibus, alijs{que} possessionibus, tum ex tenutis & arendis census, omnes{que} reditus, debet Serenissimus Imperator exigere, vt antea fecere Primi Imperatores, & prioris Magistratus mores, & statuta abs{que} consensu in [ 60] nullis immutare.
Arces, aut Ciuitates, quae bello vastatae, ad eas mittere debet Serenissimus Imperator, & praecipere, vt conscribantur Registra eorum, quae per vastationem periere: vt vicissim sumptis prouentibus al••und••, secundum conscripta registra possint resarciri.
Quorum verò Haereditates, Possessiones, vel Tenutae spoliatae, ijs leuamen dandum, sed non abs{que}