CVm terra Hierosolymitana, terra promissionis filiorum Dei, dignior cunctis mundi terris sit ha∣bend•• multis ex causis, & praecipuè illa, quod Deus conditor coeli & mundi, ipsam tanti dignatus fuit aestimare, vt in eo proprium filium Saluatorem mundi Christum exhibuerit geueri humano per incar∣nationem ex intemerata Virgine, & per eius conuersationem humillimam in eadem, ac per dolorosam mortis suae consummationem ibidem, at{que} indè per eius admirandam Resurrectionem, ac Ascensionem in coelum, & postremo quia creditur illic in fine saeculi reuersurus, & omnia iudicaturus: certum est, quòd ab omnibus qui Christiano nomine à Christo dicuntur, sit tanquam à suis proprijs haeredibus diligenda, & pro cuius{que} potestate ac modulo honoranda. Verum quia iam nostris temporibus verius quàm olim dici potest, Virtus, Ecclesia, Clerus, Daemon, Simonia, Cessat, calcatur, errat, regnat, dominatur, ecce iusto Dei iudicio, credita est terra tam inclyta, & Sacrosancta impiorum manibus Saracenorum, [ 10] quod non est abs{que} dolore pijs mentibus audiendum, & recolendum. Ego Ioannes Mandeuil militaris ordinis saltem gerens nomen, natus & educatus in terra Angliae, in Villa Sancti Albani, ducebar in Adolescentiamea tali inspiratione, vt quamuis non per potentiam, nec per vires proprias possem praefatam terram suis haeredibus recuperare, irem tamen per aliquod temporis spacium peregrinari ibidem, & sa∣lutarem aliquantulum de propinquo. Vnde in Anno ab Incarnatione Domini 1322. imposui me naui∣gations Marsiliensis mar••s & vs{que} in hoc temporis, Anni 1355. scilicet, per 33. annos in transmarinis partibus mansi, peregrinatus sum, ambulaui, & circuiui multas, ac diuersas Patria••, Regiones, Prouin∣cias, & Insulas, Turciam, Armeniam maiorem & minorem, Aegyptum, Lybiam bassam & altam, Syriam, Arabiam, Persiam, Chaldaeam, Aethiopiae partem magnam, Tartariam, Amazoniam, In∣diam [ 20] minorem, & mediam, ac partem magnam de maiori, & in istis, & circum istas Regiones, multas Insulas, Ciuitates, Vrbes, Castra, Villas, & loca, vbi habitant variae gentes, aspectuum, morum, legum acrituum diuersorum: Attamen quia summo desiderio in terra promissionis eram, ipsam diligentius, per loca vestigiorum filij Dei perlustrare curaui, & diutius in illa steti. Quapropter & in hac prima parte huius operis iter tam peregrinandi, quam nauigandi, à partibus Angliae ad ipsam describo, & loca notabiliter sancta, quae intra eandem sunt breuiter commemoro & diligenter, quatenus peregrinis tam in itinere quamin prouentione valeat haec descriptio in aliquo deseruire.
Qui de Hibernia, Anglia, Scotia, Noruegia, aut Gallia iter arripit ad partes Hierosolymitanas potest saltem vs{que} ad Imperialem Greciae Ciuitatem Constantinopolim eligere sibi modum proficis∣cendi, siue per Terras, siue per Aquas. Et si peregrinando eligit transigere viam, tendat per Coloniam Agrippinam, & sic per Almaniam in Hungariam ad Montlusant Ciuitatem, sedem Regni Hungariae. [ 30] Et est Rex Hungariae multum potens istis temporibus. Nam tenet & Sclauoniam, & magnam partem Regni Comannorum, & Hungariam, & partem Regni Russiae. Oportet vt peregrinus in finibus Hungariae transeat magnum Danubij flumen, & vadat in Belgradum; Hoc flumen oritur inter Mon∣tana Almaniae, & currens versus Orientem, recipit in se 40. flumina antequam finiatur in mare. De Belgrade intratur terra Bulgariae, & transitur per Pontem petrinum fluuij Marroy, & per terram Pyncenars, & tunc intratur Graecia, in Ciuitates Sternes, Asmopape, & Andrinopolis, & sic in Constantinopolim, vbi communiter est sedes Imperatoris Greciae. Qui autem viam eligit per aquas versus Constantinopolim nauigare, accipiat sibi portum, prout voluerit, propinquum siue remotum, Marsiliae, Pisi, Ianuae, Venetijs, Romae, Neapoli, vel alibi: sic{que} transeat Tusciam, Campaniam, [ 40] Italiam, Corsicam, Sardiniam, vsque in Siciliam, quae diuiditur ab Italia per brachium maris non magnum. In Sicilia est Mons Aetna iugiter ardens, qui ibidem appellatur Mons Gibelle, & praeter illum habentur ibi loca Golthan vbi sunt septem lencae quasi semper ignem spirantes: secundum diuersi∣tatem colorum harum flammarum estimant Incolae annum fertilem fore, vel sterilem, siccum vel humi∣dum, calidum, vel frigidum: haec loca vocant caminos Infernales, & à finibus Italiae vs{que} ad ista loca sunt 25. miliaria. Sunt autem in Sicilia aliqua Pomeria in quibus inueniuntur frondes, flores, & fru∣ctus per totum annum, etiam in profunda hyeme. Regnum Siciliae est bona, & grandis Insula habens in circuitu ferè leucas 300. Et ne quis erret, vel de facili reprehendat quoties scribo leucam, intelligendum est de leuca Lombardica, quae aliquanto maior est Geometrica; & quoties pono numerum, sub intelli∣gatur fere, vel circiter, siue citra, & dietam intendo ponere, de 10. Lombardicis leucis: Geometrica [ 50] autem leuca describitur, vt notum est, per hos versus.
Quinque pedes passum faciunt, passus quoque centum
Viginti quinque stadium, si millia des que
Octo facis stadia, duplicatum dat tibi leuca.
Constantinopolis pulchra est Ciuitas, & nobilis, triangularis in forma, firmiter{que} murata, cuius duae partes includuntur mari Hellespont••, quòd plurimi modò appellant brachium Sancti Georgij, & ali∣qui Buke, Troia vetus. Versus locum vbi hoc brachium ex••t de mari est lata terrae planities, in quà an∣tiquitus stetit Troia Ciuitas de qua apud Poetas mira leguntur, sed nunc valdè modica apparent vesti∣gia Ciuitatis. In Constantinopoli habentur multa mirabilia, ac insuper multae Sanctorum venerandae reliquiae, ac super omnia, preciosissima Crux Christi, seu maior pars illius, & tunica inconsutilis, cum [ 60] spongia & arundine, & vno clauorum, & dimidia parte Coronae spineae. cuius altera medietas seruatur in Capella Regis Franciae, Parisijs. Nam & ego indignus diligenter pluribus vicibus respexi partem v∣tram{que}: dabatur quo{que} mihi de illa Parisijs vnica spina, quam vs{que} nunc preciose conseruo, & est ipsa spina non lignea sed velut de iuncis marines rigida, & pungitiua. Ecclesia Constantinopolitana in ho∣norem Sanctae Sophiae, id est, ineffabilis Dei sapientiae dedicata dicitur, & nobilissima vniuersarum