Page 580
LETTER CCLXIX. (Book 269)
Plurimam in Christo salutem precat Gothofredus Hotton.
QUòd ego homo peregrinus id fiduciae sumo, ut hoc quicquid sit lite∣rarum, ad Tuam venerandam Dignitatem exarare mittere{que} ausim, illud ipsum est, Praesul Excellentissime, quod principio humillimè depre∣cor. Nec certè eò prorupissem, ni Nobilissimus juxta at{que} longè Erudi∣tissimus Vir, Dominus Junius, Tuarum Virtutum cultor, animum addi∣disset mihi dubitanti, promissâ nimirum à bonitate Tuâ, culpae meae, si qua subsit, pronâ & promptâ veniâ. At quâ de re, Te, Vir Reverendis∣sime, primum epistolâ hac meâ appellem, utique Evangelicus Praeco, Dei Gratiâ, cum sim, de rebus, quae studia Theologiae mea concernunt si Tecum paucis agam, id forsan Tuâ mea{que} cura non videbitur indignum. Vidit, nec prorsus, ut spero, improbavit Tua Excellentia, ea quae ante paucisimos annos de Tolerantia inter Europaeos Evangelicos in Charitate stabilienda libello consignavi evulgavique. In iis pacis cogitationibus me adhuc totum esse & in ardes scere, sciant volo quotquot sunt Pacis Filii ubi ubi reperiantur. Qua ratione vero illuc consilii venerim, non in con∣sultum fortassis erit, si Reverendae Tuae Dignitati brevibus aperiam.
Monasterii Westphalorum, ubi eo tempore congregabant Europae plurimi Proceres de pace consulturi at{que} acturi, consilia agitari inter malè affectos mihi secreto tunc temporis relatum est, de Reformatis à pace Im∣perii excludendis, èo quòd, ut illi opinabantur, non essent Augustanae Con∣fessionis socii. Nec relatum est duntaxat à nostratium qui ibidem erant primariis, sed significatum insuper summè necessarium esse, ut quam ejus fieri posset citissimè aliquid remedii huic malo adhiberetur. Qua monitio∣ne ego animosior mea sorte factus, haec qualia-qualia mea in chartam festi∣nanter conjeci, et ter Descripsi festinantiùs: Et descripta illa tria exem∣plaria misi, unum ad ipsam Sueciae Reginam, Alterum ad Plenipoten∣tiarios quos jam vocant Principum Lutheranorum dicto loco coactos, ad Reformatorum Tertium, suppresso obscuri & ignoti Authoris nomine. Quid factum & eam his conatibus dedit Deus pacis benedictionem, ut me∣lioribus mollioribus{que} consiliis à Primatibus Monasterii operantibus locus datus sit, Articulus{que} Instrumento Pacis insertus fuerit, quo cautum est ex aequo libertati & securitati Reformatorum in Imperio at{que} Lutheranorum, quod nunquam antea ita solemniter fuerat factum. Factum praeterea, ut aliquis, qui solus Authorem norat inter Primores, Authoris nomen contra ejus mèntem revelaverit, unde ipsi aliqua necessitas imposita fuit Tracta∣tum suum typis edendi: Editus ergo est, sed prima vice sine nomine, postea cum nomine, mandante id nostrarum Gallobelgicarum Ecclesiarum in his Provinciis Synodo Dordrechti eo temporis articulo coacta, ut appa∣ret ex approbatione Synodali, quae libello Gallica lingua concepta praefigi∣tur. Ex illo tempore, quamplurimae in nostra Reformatione Societates, & in iis societatibus magni Viri calculo suo ista mea Moderationis cona∣mina approbare voluerunt, & reipsa, missis ad eam rem suis literis concor∣diter approbavêre. Ea porro publica approbatoria & hortatoria Testimo∣nia sequenti anno cum bono Deo juris publici facere mihi decretum est,