Page 569
LETTER CCLXVII. A Letter from the most Reverend James Usher Arch-bishop of Armagh, to the Learned Ludovicus Capellus.
Vir Clarissime;
CUMtuam detextus Hebraici Veteris Testamenti variantibus Lectionibus ad me datam Epistolam cum alterâ D. Bootii ad me itidem scriptâ con∣ferrem; in ipso statim limine deprehendi, de eo quod inprimis constituendum inter vos fuerat, id est de cardine & statu principalis controversiae, immane inter vos esse dissidium. Affirmas tu, Necesse esse ut Bootius & ipsi similes vel renuncient effato suo, scilicet non licere nobis vel in minimo apiculo discedere ab hodierni codicis Hebraici lectione; vel dicant, Scribas omnes quorum operâ ho∣diernus codex ad nos pervenit, per plus quàm duo annorum millia, à reditu ex cap∣tivitate Babylonicâ (quum Edsras dicitur totum Vetus Testamentum ipse descrip∣sisse) ad hunc usque diem fuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
At effatum illud Bootius ut suum & sui similium esse planè pernegat: & in hisce studiis exercitatissimi Buxtorfii de Hebraicis codicibus assertionem hanc, suis rationibus munitam, contrà opponit:
Neque enim existimo tales esse, ut in nullo planè punctulo, apiculo, aut literulâ, à primis Mosis & Prophetarum autographis apographa unquam discesserint, aut nullum omnino vitium vel levissimum in eos irrepserit. Nam ne ipsi quidem Judaei hoc asserunt: qui & antiquitus jam exemplaria corrupta, sed ab Esrâ iterùm correcta & restituta fuisse; & posterioribus temporibus, cùm inter celebres Authores, tum inter Exemplaria varia, dissensiones & discrepantes quasdam lectiones notant. Tales sunt praeter Notas 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Dissensiones de quarundam Vocum lectione inter Judaeos Orientales, & Occidentales, & inter Ben Ascher & Ben Naphtali. Sic memorant aliquando, nec dissimu∣lant, Varietates nonnullas ex libris quibusdam Manuscriptis celeberrimis & magnae authoritatis; ut, exempli gratiâ librorum Hierosolymitanorum, Ba∣bylonicorum, Hispaniensium, Exemplaris Hilleliani, Pentateuchi cujusdam Hierichuntini, Sinaitici, &c. Meminerunt etiam librorum correctorum, & per consequens tacitè etiam minùs correctorum. Redarguunt etiam saepè ex∣emplaria quaedam disertè erroris.
Indèque paulo commotior hîc D. Bootius, ita de te conqueritur.
Quae est haec dictatoria potestas, imò quae inaudita tyrannis, praescribere nobis quid sentire debeamus ac necessitatem nobis imponere, ut eam tueamur sen∣tentiam quam pro absurdissimâ damnamus; & quae sententiae verè nostrae adeò non cohaeret, aut ex eâ sequitur, ut hâc positâ illam inevitabiliter con∣cidere necesse sit Quasi verò non liceat nobis rem istam, prout melius nobis videtur, concipere atque explicare; & inter duo extrema tum innumerae ac commentitiae Variarum Lectionum multitudinis, tum omnimodae illarum absentiae media (via in qua ut plurimum Veritas inveniri solet) incedere: & quasi nobis id necessariò faciendum esset, quod non nisi stulti facere solent, ut dum vitium aliquod devitant, in contrarium vitium currant.
Dictatorem non agere nec tyrannidem exer∣cere, nec illis quidquam praescribere; sed quid ex eorum sententia & positione atque effato sequatur ostendere: nullam vero Bootium invenisse viam qua se