IOhannes Dei gratiâ, Rex Angliae, &c. Venerabili in Christo Patri, E. eadem* 1.1 Gratia Elyensi Episcopo, & dilectis sibi Abbati & Priori de Sancto Edmundo salu∣tem. Inter caeteras Regni nostri consuetudines (as before) & infra, ubi ennarrat de consuetudine quando est lis inter aliquos de advocatione alicujus Ecclesiae, ut in Prio∣ri rescripto. Narrat etiam qualiter Monachos per manum Laicam fecerat amoveri, & post veniente nuper ad nos in Normanniam dilecto & fideli nostro G. filio Petri Com. Essexiae, & Justiciario nostro, tam per ejusdem quam aliorum qui cum eo venerant fidelium nostrorum insinuationem accepimus, Monachos Sancti Augustini, quod sine admiratione non dicimus, literas Apostolicas vobis por∣rexisse, in quibus inter caetera continetur, quod laicos quosdam qui ex praecepto nostro sub forma praetaxata Abbatem et Monachos, suos, qui Ecclesiam de Faversham contra nos et Regni consuetudi∣nem violenter detinentes authoritate nostra amoverant et eorum complices excommunicatos ubique denunciaretis, dictos Abbatem et Monachos ad eum statum reducentes et in eo conservantes, quo fuerunt antequam ab ipsa Ecclesia fuerant amoti. Et quia eos in hujusmodi impetratione contra nos et Coronae nostra digni∣tatem, (quod sub dissimulatione nullatenus poterimus praeterire) manisestius constat venisse, nec credimus Dominum Papam si si∣bi de jure et veterata Regni nostri consuetudine plenius innotesceret discretioni vestrae scripsisse sub hac forma, vobis qui Regni et Coro∣nae nostrae jura et dignitates nobiscum manu tenere debetis et tueri, in fide qua nobis tenemini mandamus, quatenus in hujus mandati cognitione, sicuti ea quae de nobis tenetis diligitis, desistatis omni∣no. Dat. Ro••homagi 30. die Maii.
Taliter igitur inhibitionibus Regiis Monachi Sancti Augustini terrebantur, nec mirum, set à proposito minime flectebantur. Confidentes enim de causae justicia, apud Iudices suos acrius instabant, ut ipsi in mandato Apostolico secundum formam eis traditam absque personarum ac∣ceptione procederent. Iudices igitur non volentes nec valentes Monachis in sua deesse justitia, ne forte inobedientes Apostolicis ar∣guerentur mandatis, literas excusatorias Domino Regi scripse∣runt sub hac forma.
Domino suo dilectissimo Johanni Dei gratia illustri Regi Angliae, &c. E. divi∣na* 1.2 permissione Elyensis Ecclesiae Minister humilis, & S. eadem gratia Abbas, & H. Prior Sancti Edmundi salutem, & debitum ac fidele obsequium. Literas Serenitatis vestrae nuper recepimus, quarum serie inter caetera continebatur, à temporibus a nte cessorum vestrorum hanc invaluisse consuetudinem in Regno vestro, ut si pen∣dente