REX Venerabilibus patribus H. Ebredun. R. Tarat. Archiepiscopis, Magistro Ru∣stando,* 1.1 & Magistro I. Clarell vel eorum aliquibus qui praesentes fuerint in Curia salutem. Super laboriosa & sollicita diligentia quam apposuistis & apponitis circa negotia nostra in Curia Romana expedienda grates vobis referimus copiosas. Et quia tractatus pacis inter nos & Regem Franciae praelocutae, à qua negotium Siciliae multum dependet, ulteriorem quam credebamus coepit dilationem, Clericos vestros, qui nuper ad nos ex parte Domini Papae & vestra venerunt, ad vos mittere distulimus quousque plenius certiorati essemus de pace praedicta, sicut vobis per alias literas no∣stras quas vobis per eosdem Clericos direximus significavimus; unde dilectum & fide∣lem nostrum Willielmum Bonquer ad praedictam Curiam mittimus, pro praedicto ne∣gotio & aliis secretis negotiis ibidem expediendis, quae idem Willielmus vobis expo∣net, cui super hiis fidem adhibeatis, & ea ad optatam produci procuretis effectum, prout praefatus Willielmus vobis ex parte nostra plenius intimabit; tantum super hoc facientes, quod vobis exinde ad gratiarum merita fortius astringamur; statum autem vestrum & negotiorum nostrorum in Curia nobis crebro significetis. Teste Rege apud Windes. ••••. die Maii.
Ista Litera tradita fuit Willielmo Bonquer deportanda, & est Litera duplicata.