REX Nicholao de Handlo, Custodi Episcopatus Winton. salutem. Sciatis quod* 1.1 pro laudabili Servitio, quod dilectus Clericus noster Henricus de Wengham, London. Electus diu nobis impendit, concessimus ei de instauro Episcopatus Winton. quinque Millia Ovium, ducentas Vaccas, & decem Tauros, de dono nostro ad instaurandum inde Episcopatum suum London. Quod quidem instaurum ei∣dem London. Electo versus quemcunque Episcopum vel Electum Winton. seu alium Warrantizabimus, & ipsum inde indempnem conservabimus. Hoc tamen excep∣to, quod si contingat Adomarum fratrem nostrum possessionem Episcopatus Winton. recuperare & optinere, Nos necessario eidem fratri nostro instaurum praedictum restituere tunc volumus, quod idem Electus London. de tanto instauro, vel de rationabili praecio ejusdem nobis respondeat. Et ideò vobis mandamus, quod ei∣dem London. Electo, vel ejus certo Atturnato praedict. quinque Millia Ovium, CC. Vaccas, & decem Tauros liberari faciatis. Et nos liberationem illam vobis in com∣poto vestro allocari faciemus. In cujus, &c.
Teste Rege apud Westm. 4. die Au∣gust.
Duplicata est ista litera. Per ipsum Regem & Consilium suum.