REX Archiepiscopo Cantuar. salutem. Quia assensum Regium E∣lectioni* 1.1 quae dicitur facta in Ecclesia Elyensi vacante ex certis causis non duximus adhibendum. Magistrum Stephanum de Frenese, & Jo∣hannem de Liac. Clericum procuratores nostros constituimus, utrumque eorum in solidum ad ponendum coram vobis nostro nomine contra Electum & Electionem praedictam, prout sibi nomine nostro viderint expedire, promittentes nos ratum & firmum habituros quicquid peripsum vel ipsos nomine nostro super praemissis fa∣ctum fuerit seu procuratum. In cujus, &c. Teste Rege apud Merton. 3. die Januarii.
Et sub hac forma scribitur Archiepiscopo per literas Clausas. Quare Paternita∣tem vestram rogamus, quatenus eidem Electo & parti suae praefigatis certum termi∣num pro vestra voluntate & prout ad vos pertinet, ad examinandum negotium Electionis praedictae ut ibi faciamus per nostros proponi quod Iuri et dignitati nostrae videbitur convenire. Est quid super hoc vestra Paternitas duxerit faciendum, nobis sine morae dispendio significare velitis. Telie ut supra.
The issue of this Election was this; upon the Bishop elect his appeal to Rome, he was confirmed there by the Pope, as Matthew Paris relates.
Dominus Rex qui Dominum Henricum de Wengham, sigilli sui bajulum promo∣vere* 1.2 eupiebat, speciales literas supplicatorias & solemnes Nuncios Conventui Ely∣ensi direxit; petens urgenter et instanter, ut dictum Dominum Henricum in Episcopum et suarum eligerent Pastorem animarum. Conventus autem considerans notitiam sui Superioris, secundum illud Ethnicum,
Ignotum tibi tu noli praeponere noti••.
Ipsum memoratum suum Priorem, Hugonem videlicet de Belesale, in suum Epis∣copum elegerunt. Rex autem iratus forte pro repulsa, Electum non acceptavit, et quibusdam Cavillatoriis exceptionibus ipsum refutavit. Praecepitque, vel conniventibus oculis permisit, ut Johannes Walle∣rannus, cui custodiam Episcopatus illius commiserat, sylvas explanans, omnia devastaret, & Episcopatum suis bonis graviter viduaret. Quod plenius quàm per∣missum fuerat aut concessum, factum est, ita ut inimici Episcopatus lachrymari pos∣sent, & beatam Etheldredam ad vindictam provocari.
Die verò Sanctorum Gordiani & Epimachi, Rege & Archiepiscopo Cantuariensi* 1.3 vigilanter procurantibus, cassatus est electus Elyensis. Cujus loco subrogare laborarunt fratrem Adamum de Marisco, de ordine Minorum. Super quo facto mirati sunt cuncti audientes, quia electus nec electis reprobari de jure po∣terat, nec in eisdem vitium reperiri. Sed praevaricatores, quaerentes no∣dum in scirpo, & angulum in circulo, imposuerunt ei, quod simplex claustralis fuit, nec de negotiis saecularibus exercitatus, vel expertus, et peni∣tus insufficiens ad custodiendum et tuendum nobilem Episcopatum