REX Simoni de Monte forti Com. Leic. & Petro de Sabaud. salutem. Licet dili∣genter* 1.1 institerimus pro Magistro N. de Plimpton, & Johanne Clarell, vobiscum mittend. ad Curiam Romanam, neutrum tamen ipsorum, seu alium Clericum idonc∣um potuimus obtinere; Unde per dilectum Clericum nostrum Artaldum de Sancto Romano, diversa paria Literarum Patentium ex ordinatione Magistri Rostandi con∣fecta Domino Papae & Cardinalibus, ac similiter universis directarum, tam super melioratione conditionum facti Siciliae, quam super renunciatione ejusdem Regni ex parte nostra et Edmundi filii nostri facienda, vobis mittimus, una cum quadam provisione, sigillo nostro signata, quam idem Magister super diversis Articulis ordinavit: quibus omnibus inspectis & diligenter intellectis c••mmunicato etiam consilio Episcopi Wygorn. praedicti Magistri & aliorum de Consi∣lio nostro apud vos existentium faciatis, super hiis prout honori et utilitati no∣strae et hujusmodi negotii expeditioni videritis melius expedire, quia haec omnia vestrae discretioni totaliter committimus. Ad haec mittimus vobis viginti Cedulas Albas & vacuas sigillo nostro signatas, & octo paria Cedularum Albarum sigillo Edmundi filii nostri signatarum, una cum decem Albis Chartis vacuis auro Bullatis, sub nomine Edmundi filii nostri, sicut nuper vobis prae∣sentibus fuit provisum, quas omnes Cedulas praedictas si personaliter ad Curiam iveri∣tis, quod petimus modis omnibus, pro munere speciali vobiscum deferatis, alioquin quod absit, praedictas Cedulas damnatas nobis remittatis, nisi fortè aliquas pro novis Procuratoriis faciendis retinueritis, quas in praesentia vestra statim conscribi faciatis, prout videritis melius expedire. Caeterum jam obtinuimus licet cum magna diffi∣cultate, quod Episcopus Bathon. concessit ire ad Curiam Romanam pro negotio prae∣dicto, quem ad vos in Franc. destinamus, super praemissis omnibus & aliis nobis vo∣luntatem vestram significetis. Teste meipso apud Rading, 28. die Junii, Anno Regni nostri 41.
He likewise issued this Patent for provision of monies for these his Proctors and Commissioners sent to Rome, to treat with the Pope about the Kingdom of Sicily, out of their Collections of the Dismes granted him for relief of the Holy Land.