REX Thesaurario Novi Templi London. salutem. Quia omnes exitus de Epis∣copatibus* 1.1 & aliis custodiis in manu nostra existentibus provenientes, in certo loco volumus reservari, in solutionem quarundam debitorum nostrorum converten∣dos, nos de fidelitate & promptitudine vestra specialiter confidentes: Vobis manda∣mus rogantes, quod totam pecuniam quam Willielmus le Bretun, & Johannes Blundell, custodes Episcopatus Norwicen. vacantis in manu nostra existentis, vel alii custodes vel Ballivi nostri vobis sub sigillis & clavibus suis liberaverint ad opus nostrum reser∣vandam, salvo custodiatis in praedicta domo vestra sub sigillis & clavibus eorundem, donec aliud à nobis super hoc habueritis in mandatis. In cujus, &c. Teste Rege apud Wodest. 6. die Julii.
Et mandatum est Willielmo le Bretun, & Johanni Blundell, custodibus Episcopatus Norwicen. quod totam pecuniam per eos receptam & recipiendam de exitibus ejus∣dem Episcopatus, dum Episcopatus ille vacans fuerit, & in custodia sua liberent praefato Thesaurario, cui Rex mandavit, quod pecuniam illam recipiat & salvo custodiat donec Rex aliud eis super hoc dederit in mandatis. Teste ut supra; & sunt clausae.
What wasts and spoiles were then committed in vacant Bishopricks to raise mo∣nies, you may conjecture by this relation.
Eodem tempore, cum Monachi Elyenses suum Subpriorem, virum idoneum & ir∣reprehensibilem* 1.2 ritè in suarum pastorem animarum ad officium Praesulatus Elyensis elegissent, Domini Regis, qui pro alio Literis suis & Nunciis solemnibus instanter postulaverat, voluntati non obsecundantes; Rex iratus valde, custodiam commisit, quasi lupo agnum esurienti, Johanni Valerano, qui lucos explana∣vit, homines depauperavit, Monachos damnificavit; ita ut viderentur omnia, contempto Dei timore et sanctorum reverentia, patere discrimini; et Ecclesiam ultimae svbjacere servituti, et patere praedis violenter occupantibus.