REX Universis & singulis Collectoribus decimae per Regnum Angliae constitu∣tis* 1.1 salutem. Cum dilecti nobis in Christo Abbas & Conventus de Sancto Albano pro necessariis utilitatibus nostris Centum Marcas ster∣lingorum de mandato nostro Magistro Gefredo Cameraio Venera∣vllis Patris O. Sancti Adriani Diaconi Cardinalis nuper Apostolicae sedis Legari in Anglia persolverint, per quod per nostras Patentes Literas vo∣bis mandaverimus quod dictas Centum Marcas e••sdem Abbati & Conventui in so∣lutionem decimae quam nobis solvere tenebantur de primo Anno de illis tribus an∣nis quibus eadem decima pro nobis colligebatur computaretis, & de solutione re∣sidui si quod esset secundum formam qua idem Legatus decimam illam authoritate Apostolica solvi mandavit, staretur conscientiae eorundem. Vobis mandamus, quod à praefatis Abbate & Conventu de Decima primi anni praedicti ratione dicti residui ultra id quod juxta Conscientiam suam solverint de eodem residuo si quod fuerit nihil penitus exigatis contra tenorem literarum nostrarum praedictarum. In cujus, &c. Teste Rege apud Westm. 4. die Febr.
The King granted this Patent to John Waler and his Clerk, that he should detain his own Dismes towards satisfaction of a Debt the King owed him, whiles he had the Custody of the Tower, and some others had the like for their debts to be allow∣ed the Collectors upon that account.