HEnricus Dei gratia, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae:* 1.1 Dilectis sibi in Christo Capitulo Ebor. salutem. Cum dudum nobis in plena & Regia potestate nostra existentibus, concesserimus providere dilecto nobis Edmun∣do de Mortuo mari in Ecclesiastico beneficio competenti quàm cito facultas se offeret, & post bellum habitum inter nos & quosdam fideles nostros ex parte una, & Simo∣nem de Monteforti quondam Comitem Leyc. & fautores suos ex altera apud Lewes, extiterimus in Custodia praefati Simonis & aliorum fautorum suorum, per quod tem∣pore ipsius Custodiae, contra voluntatem nostram, praefatus Comes Literas sigillo nostro (quonon nos sed Comes ipse pro suo utebatur arbitrio) formari fecit, conti∣nentes quod nos Thesaurariam Eboracensem tunc vacantem Almarico de Monteforti concessimus, & Vobis mandavimus quod eidem Almarico stallum in Choro & lo∣cum in Capitulo assignaretis. Ac nos per Dei adjutorium vires nostras resumpseri∣mus, per quod concessionem illam & alias quae per literas nostras nobis invitis factae fuerant dum in Custodia praedicta eramus, volumus revocari & annullari, immo nullas haberi, & Thesaurariam ipsam jam spontè praefato Edmundo concessimus. Et i∣deo vobis mandamus, quod amoto quolibet detentore eidem Edmundo stallum in Choro & locum in Capitulo, prout moris est, assignetis. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Wygorn. 7. die Angu∣sti. Anno Regni nostri 49.
Upon their refusall, the King issued this further Commission.