REX Vic. Kanc. salutem. Cum de consilio Praelatorum & Baronum nostro∣rum* 1.1 qui sunt de consilio nostro, terras, tenementa, possessiones & bona B. Can∣tuar. Archiepiscopi ad Archiepiscopatum Cant. spectantia, & etiam fructus & proven∣tus Ecclesiarum, & alia bona Ecclesiastica Clericorum alienigenarum & aliorum Clericorum nobis & Regno nostro advesantium, & extra Regnum nostrum agenti∣um quae sunt in Dioc. Cantuar. H. London. Episcopo, & Magistro Richardo de Me∣pham Archid. Oxon. & Rogero de Norwod. pro eo quod nonnulli occasione turbatio∣nis in Regno nostro nuper habitae quasdam terras & tenementa praedicta occuparunt, & fructus & proventus Ecclesiarum praedictarum distraxerunt & consumpserunt, co∣miserimus custodienda. Ita quod omnes exitus terrarum & tenementorum praedi∣ctorum & fructus & proventus Ecclesiarum praedictarum reponi faciant in Ecclesia Christi Cantuar. in forma per Praelatos & Barones praedictos provisa; ac praedicti Cu∣stodes ad conservationem bonorum praedictorum, & ad bona Ecclesiastica modo prae∣dicto distracta recuperanda consilio & auxilio tuo plurimum indigeant; tibi praeci∣mus, quod quociens ab eisdem fueris requisitus, eis ad hoc assistas, & Consilium & auxilium tuum tam diligenter impendas quod diligentiam tuam commendare meri∣to debeamus. Teste Rege 2. die Septembris.
The King likewise issued this Writ to prohibit all Lay-force, wast and plunder in the Prebendary of William de Merton, or the lands, goods and possessions belong∣ing to him; at the Petition of the Bishop of London, signed in the presence of many Bi∣shops and some Lords.