VIc. Cantebrigiae & Huntingdon, salutem. Cum nuper per Literas nostras Patentes* 1.1 praeceperimus, quod Archiepiscopi, Episcopi, &c. qui ad hoc suffi∣cerent, viriliter et potenter se praeparent cum equis et armis, ita quod essent ad nos London. dominica proxima post festum beati Petri, ad vincula prox. praeteritum, ad communem Regni nostri defensio∣nem, contra hostilem adventum alienigenarum, nobiscum versus mare profecturi; & quod assumpto tecum custode pacis venire faceres de qualibet villata ad eundem diem octo, sex, vel quatuor ad minus secundum magnitudinem Villae, de melioribus & probioribus peditibus cum armis competentibus, & similiter de Civitatibus, Castris & Burgis, tàm equites quàm pedites, secundum magnitudinem & facultates eorundem, & praedicti homines nondum adeo sufficienter & plenariè venerint, sicut nuper mandaverimus. Nos communi periculo & indempnitati terrae nostrae providere volentes, &c. Et quia per Praelatos et Barones de Consilio nostro provisum est, quod viri Religiosi de Ecclesiis suis quas tenent in proprios usus et Rectores Ecclesiarum ac omnes alii beneficiati de Ecclesiis seu beneficiis suis Ecclesiasticis secun∣dum communem aestimationem eorundem armatos inveniant, vel subsidium competens praestabunt juxta ordinationem Episcoporum suorum. Tibi praecipimus, quod ipsos occasione praedicta non distringas, nec te inde intromittas. Teste, &c.
Ʋrban the 4th. being elected Pope, and King Henry interrupted by his Wars with the Barons to send to congratulate his Election, ••e having made an agree∣ment with his Barons, sent this complemental Epistle to him, together with a special Messenger, to treat concerning the businesse of the Croysado, and other affaires of his Realm.