REX Universis & singulis Abbatibus Cisterciensis ordinis, & aliis viris Religiosis* 1.1 in Com. Lincoln. salutem. Ex relatu quorundam fide dignorum intelleximus, quod vos lanam aliaque venalia, per fratres vestros conversos in locis diversis prae∣dicti Com. particulatim emi, & ea postmodum Mercatoribus transmarinis & aliis una cum lana vestra propria vendi faciatis, hujusmodi negotiationem exercentes contra vestri ordinis debitum honestatis, et ad depauperationem Civitatis nostrae Lincolniae, aliarumque Villarum nostrarum Merca∣torium in Com. supradicto, per quod firmae nostrae et consuetudines nobis debitae ad nostri dampnum et jacturam manifestam nobis frau∣dulenter et subtrahuntur, quod sustinere nolumus, sicut nec debe∣mus. Cum igitur hujusmodi exercitia in ordinis vestri scandalum, et propriae laesionem honestatis, necnon et praejudicium nostrum et dampnum dictarum Civitatis et Villarum cedant manifeste, Vobis mandamus firmiter injungentes, quod ab hujusmodi negotiationi∣bus de caetero penitus desistatis. Scituri pro certo, quod si secus∣egeritis, nos manum correctionis ad hoc apponemus, prout Deo com∣placere crediderimus (as supreme Ordinary and Visitor) per quod etiam non mediocriter vos sentietis gravatos. Teste meipso apud Windes. 28. die Februaaii, Anno Regni nostri 46.
There being a controversie about the Right of presentation to the Church of Cestreton, between the King, the Prior and Covent of Kenwilworth, and the Popes Provisors Proctor, the King at the Clerks request, for that time only, referred the ending of the controversie to the Bishop of the Diocesse.