REX H. Titulo Sanctae Sabinae, Presbytero Cardinali, salutem, & sincerae* 1.1 dilectionis affectum, super immensis beneficiis et gratiarum largiti∣onibus quibus Apostolicae sedis, et vestro mediante favore memini∣mus nos multipliciter honoratos, vobis et Ecclesiae Romana matti nostrae ad quas valemus gratiarum assurgimus actiones. Et cum dilectus Clericus noster & procurator Magister Johannes de Hemingford, moram tra∣hat in Curia Romana pro quibusdam negotiis nostris expediendis ibidem, quae ipse & alii procuratores nostri commorantes ibidem vobis apertius explicabunt, dilectioni vestrae duximus supplicandum, quatenus praedictum Magistrum Johannem specialiter, aliosque Nuncios & procuratores nostros recommendatos, si placet, habentes, negotia praedicta dignemini apud summum Pontificem benignitate solita promovere. Nos autem parati sumus et erimus ea facere pro viribus, quae vestris noverimus beneplacitis et honoribus convenire. Teste, &c. 1 die Januarii.
The King at the same time writ this Letter to the whole assembly of Cardinals, to vindicate the Loyalty and reputation of his Clerk John Mansell, from the slande∣rous imputations cast upon him by the Barons party before the Pope in the Court of Rome, only for his Loyalty and adherence to the King and his cause.