DOmino Papae Rex Angliae, salutem. Cum reverentia & honore, Noverit* 1.1 vestra Sancta Paternitas nos facere, ordinare & constituere, dilectos nobis & fideles Magistros Johannem de Heminford, & Rogerum Luvell, Clericos, procu∣ratores nostros, utrum{que} eorum in solidum, ita quod non sit melior conditio oc∣cupantis, ad promovendum, procurandum et prosequendum negotia nostra in Curia Romana, et ad proponendum, petendum, recipiendum et impetrandum specialia et generalia pro nobis, Iure nostro, liberta∣tibus, consuetudinibus regni nostri, utilitati et honori nostrae dignita∣tis et Coronae, et ad contradicendum, judices eligendum et recusan∣dum. Damus etiam eisdem potestatem substituendi procuratorem, ad omnia & singula praedicta facienda, & substitutionem revocandum pro sua voluntate. Revo∣cantes expressè omnia procuratoria quibuscunque prius facta in eadem Curia. Ratum habituri quicquid ambo praedictorum procuratorum, vel eorum alter, aut substitutus ab eis vel eorum altero super praedictis duxerint vel duxerit faciendum. Praesenti∣bus, per biennium in suo robore duraturis. Dat. apud Westm. 3. die Januarii. Anno Domini 1261.
He further directed this special Letter to the Cardinal of Saint Sabina, to assist his Proctors and promote his affares with the Pope.