CUm insuper Praelati Ecclesiastici, ex officii sui debito inquirant de mo∣rum* 1.1 disciplina, peccatis et excessibus subditorum, quia R••x, Magnates, et aliae potestates seculares, ipsorum officia impediunt in praemissis; Laicis sibi subditis inhibendo ne ad mandatum ipso∣rum Praelatorum, de veritate dicenda subeant juramentum. Et quia iidem non permittunt dictos Praelatos, subditos suos in causis seu negotiis Ecclesiasticis corporaliter seu pecunialiter, seu alias Canonice punire; secundum personarum et delictorum qualita∣tem: Providemus, quod Laici ad praestandum hujusmodi juramen∣ta, et ad solvendum quaslibet poenas per Praelatos suos Canoni∣ce inflictas, nihilominus praecise per excommunicationis sententi∣am compellantur. Impedientes vero ne hujusmodi juramenta praestentur, aut poenae exsolvantur, per interdicti et excommuni∣cationis sententias praedictas arctius compescantur. Et si per hoc ad districtionem processum fuerit Praelatorum, contra distringen∣tes, sicut dictum est superius, procedatur. Et quia modo co•• simili Praelatorum officium impeditur, cum contingat quòd Judaeus delinquens in rebus Ecclesiasticis & personis, super hiis conventus fuerit coram ipsis; & super ali••s quae ad forum Ecclesiasticum pertinent mero jure: Providemus, quòd Judaeus per inter∣dictum commercii, contractuum & communionis fidelium, ad respondendum in hiis casibus nihilominus compellarur: inhibentes quoque impeditores, & distrin∣gentes, poenas interdicti & excommunicationis incurrant.
Perchance the King & his Councils, Judges forementioned Prohibitions against such Oaths, caused Lindewode and Aton, to omit this Constitution, and most likely this Archbishop and Council to waive it, though in their Original draught.