Page 984
EIdem Rex Angliae, salutem cum reverentia & honore. Noverit vestra Sancti∣tas* 1.1——Nos ordinasse & constituisse dilectum Clericum nostrum Magi∣strum Johannem de Hemingford, latorem praesentium Procuratorem nostrum in Curia Romana, ad agendum, defendendum, impetrandum, contradicendum, & ad Procura∣torem substituendum cum viderit expedire. Ratum habituri quicquid idem Magister vel Procurator substitutus ab ipso super praemissis in praedicta Curia duxerit facien∣dum. Priorum Procuratorum nostrorum ad impetrandum & contradicendum in Curia praedicta mandato minimè revocato, praesentibus ultra annum minimè valitu∣ris, sigillum nostrum fecimus apponi. Dat. ut supra.
Ista Litera duplicata propter adjectionem nominis Magistri Rogeri Lovell, qui da∣tus est Procur. una cum Magistro Johanne, & una cum Episcopo Roffen. & Archidia∣cono Roffen. fratre ejus. Ita quod isti quatuor constituti sunt Procur. in simul in hoc Procur. & in primo Procur. adempta potestate substituendi. Et de intermedio Procur. scilicet, in causa Appellationis dati sunt praedicti Magistri Johannes & Rogerus, tantum exceptis praedictis Episcopo & Archidiacono, quia causa illa tangit ipsos cum potestate substituendi.
The King having formerly granted the Bishop of London a Patent to retain by Commenda all his Deaneries, Dignities, Benefices in England, together with his Bi∣shoprick, for so long time as the Pope would dispense therewith, granted him the like Patent for his Dignities and Benefices in Ireland, together with this Protection for his Tenants there.