REX Vic. Linc. salutem. Datum est nobis intelligi, quod cum tota Ballena* 1.1 quae nuper applicuit apud Sumercote in Lindesey, in terra Episcopatus Dunelm. ad nos ratione ejusdem Episcopatus tunc vacantis, & in manu nostra existentis per∣tineret, quidam de Balliva tua eandem Ballenam ibidem pro voluntate sua distraxe∣runt, et asportaverunt, in juxis et dignitatis Regiae praejudicium et contemptum. Et ideò tibi praecipimus, quod una cum dilecto Clerico nostro Elia de Hertford, quem ad te propter hoc mittimus, per Sacramentum tam Militum quam aliorum liberorum et legalium hominum de Comi∣tatu tuo, per quos rei veritas melius sciri poterit, diligenter inqui∣ras, utrum praedicta Ballena applicuit in terra praedicti Episcopatus necne? Et si ibi applicuit, qui eam distraxerunt & asportaverunt. Et si ipsa alibi applicuit in Balliva tua, qui portionem ad nos inde pertinentem distraxerunt & aspor∣taverunt, sicut praedictum est: & omnes illos quos per inquisitionem illam culpabiles inde inveneris attachies; ita quod habeas corpora eorum coram nobis à die Pascha in 15. dies, ubicunque tunc fuerimus in Anglia, ad respondendum nobis de trans∣gressione praedicta. Et habeas ibi hoc Breve. Teste Rege apud Turrim London. 25. die Februarii, Anno Regni nostri 45.
The King issued this Prohibition concerning his Free-Chappel of Wolverhampton, reciting Pope Innocents Bull of Priviledges granted to all his Free-Chappels.