REX Tuamensi Archiepiscopo salutem. Cum nuper vacante Ecclesia Elfinensi* 1.1 Capitulum ejusdem Ecclesiae petita & obtenta licentia nostra Milonem Ar∣chid. Clonens. suum sibi in Episcopum elegisset, sicut per Literas Patentes ejusdem Capituli nobis directas innotuit. Et nos postmodum nemine reclamante seu con∣tradicente ipsius Electioni, prout moris est Regium praebui••••••mus assensum, deman∣dantes, vobis ut quod vestrum esset in hac parte faceretis, ita quod si per vos prae∣dicta confirmaretur Electio Justic. Hiberniae sibi Temporalia sua, salvo jure nostro restitueret Decanus, Archid. Thes. & praepositus ejusdem Ecclesiae Thomam Ab∣batem de Bu••lico ordinis Cisterc. Electum suum per literas Patentes sigillis eorum & communi sigillo Ecclesiae suae signatas nobis postmodum praesentarunt, asserentes, Electionem quae de praedicto Archid. non expectata Licentia Regia prius inordinate facta fuerat, prout per Literas vestras Pat. pleni∣us intelleximus, Authoritate vestra, et ob causas rationabiles fuis∣se cassatam; et licet propter contrarietatem Electionum hujusmodi, et literarum repugnantiam merito haesitare possimus, quis eorum praeferri debeat, tanquam verus Electus, nos tamen literis vestris adhibentes in hac parte Electioni de praedicto Abbate factae Regium fidem adhibuimus assensum, ita videlicet quod de meritis praedicta∣rum Electionum plenius cognoscentes, quod vestrum fuerit in hac parte exequamini significantes nobis quem Electorum illorum si∣ne Iuris injuria admittere debeamus. Teste, &c. 10. die Aprilis. Annno, &cs
The Official of the Archbishop of Dublin Elect having in the absence of the Arch∣bishop at Rome, by his authority confirmed the election of the Bishop of Ossery, & the King receiving two certificates thereof, he thereupon issued this Patent for restoring the Temporalities of the Bishoprick to him, having received his fealty.