REX Probis hominibus Venerabilis Patris G. Eborum Archiepiscopi de Rippon.* 1.1 & de Octely, salutem. Cum Ecclesia Eborum, a nostris fundata progenito∣ribus, importabili debitorum sarcina per diversas adversitates & causas adeo sit de∣pressa quod nisi maturiori providentia prospiciatur eidem, poterit sibi irreparabile dispendium imminere. Nos ejus afflictioni pio compatientes affectu, fidelitatem vestram, de qua plenam in hac parte reportamus fiduciam, requirimus & hortamur, propensius rogantes quatenus ad relevationem ejusdem Ecclesiae quae tantis dinosci∣tur subjacere periculis animos inclinantes, talem succursum & tam competens aux∣ilium quod etiam vos deceat, & tantae necessitati conveniat, praefato Archiepiscopo Domino vestro semotâ difficulte qualibet conferatis, pro quo tàm à nobis quàm ab ipso in agendis vestris pro loco & tempore specialem gratiam reportare debeatis & favorem. Teste Rege apud Westm. 16. die Maii.
What authority Rostand and the Popes Agents, by the Kings permission, took up∣on them to grant pensions to the Popes Chaplains and Creatures at Rome, out of the Kings Exchequer, till promoted to Benefices in England, and to make them the Kings Chaplains, and how the King by his Letters Patents confirmed and augmented their stipends, will evidently appear by this Patent.