CUm dilectus & fidelis noster Johannes Mansell, Thes. Eborum authoritate Apo∣stolica* 1.1 contulerit Griffolino Nepoti Magistri Arloti Domini Papae Notarii Ec∣clesiam de Ouston, quae est de Patronatu Prioris & Conventus de novo Burgo, & quendam hominem suum in eadem Ecclesia nomine ipsius Griffolini infra quartum diem post mortem Magistri Johannis de Esingwand quondam Rectoris ejusdem, qui nuper decessit London. posuerit, & postmodum Procuratorem ejusdem Griffolini in Corporalem possessionem ejusdem Ecclesiae fecerit induci. Ac quidam manu ar∣mata jam ingressi sint Ecclesiam illam & in ea se teneant, non permittentes dictum Procuratorem, vel alium possessionem dictae Ecclesiae nomine praefati Griffolini ob∣tinere. Tibi praecipimus, quod in propria personatua sine dilatione accedas ad Ec∣clesiam supradictam, & Procuratorem praedicti Griffolini manuteneas & defendas; & omnes illos quos resistentes inveneris attachies, ita quod corpora eorum habeas coram nobis in crastino Sancti Jacobi Apostoli ubicunque tunc fuerimus in Angliae, ad respondendum de transgressione praedicta, & habeas ibi hoc breve.
Teste Rege apud Westm. 5. die Julii.
Per Justic. Johannem Mansell, in eadem forma fieri praecepit.